De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  2. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  3. multa modis multis varia ratione moveri
  4. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  5. non tam sollicito motu privata carerent
  6. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  7. undique materies quoniam stipata quiesset.
  8. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  9. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  10. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  11. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  12. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  13. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  14. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  15. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  16. inter saepta meant voces et clausa domorum
  17. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  18. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  19. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  20. Denique cur alias aliis praestare videmus
  21. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  22. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  23. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  24. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  25. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  26. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  27. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  28. at contra gravius plus in se corporis esse
  29. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  30. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  31. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  32. Illud in his rebus ne te deducere vero
  33. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  34. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  35. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  36. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  37. sic alias quoque res inter se posse moveri
  38. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  39. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  40. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  41. ni spatium dederint latices? concedere porro
  42. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  43. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  44. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  45. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  46. Postremo duo de concursu corpora lata
  47. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  48. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  49. is porro quamvis circum celerantibus auris
  50. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  51. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  52. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  53. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  54. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  55. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  56. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  57. nec tali ratione potest denserier aer
  58. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  59. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  60. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  61. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  62. multaque praeterea tibi possum commemorando
  63. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  64. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  65. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  66. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  67. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  68. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  69. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  70. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  71. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  72. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  73. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  74. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  75. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  76. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  77. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  78. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  79. argumentorum sit copia missa per auris.
  80. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  81. omnis ut est igitur per se natura duabus
  82. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  83. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  84. corpus enim per se communis dedicat esse
  85. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  86. haut erit occultis de rebus quo referentes
  87. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  88. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  89. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  90. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  91. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  92. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  93. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  94. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  95. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  96. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  97. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  98. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  99. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  100. rem prohibere queat per se transire meantem,
  101. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  102. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  103. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  104. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  105. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  106. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  107. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  108. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  109. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  110. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  111. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  112. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  113. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  114. discidio potis est seiungi seque gregari,
  115. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  116. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  117. servitium contra paupertas divitiaeque,
  118. libertas bellum concordia cetera quorum
  119. adventu manet incolumis natura abituque,
  120. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  121. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  122. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  123. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  124. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  125. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  126. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  127. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  128. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  129. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  130. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  131. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  132. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  133. denique materies si rerum nulla fuisset
  134. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  135. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  136. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  137. clara accendisset saevi certamina belli
  138. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  139. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  140. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  141. non ita uti corpus per se constare neque esse
  142. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  143. sed magis ut merito possis eventa vocare
  144. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  145. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  146. partim concilio quae constant principiorum.
  147. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  148. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  149. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  150. in rebus solido reperiri corpore posse.
  151. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  152. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  153. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  154. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  155. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  156. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  157. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  158. sensimus infuso lympharum rore superne.
  159. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  160. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  161. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  162. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  163. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  164. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  165. Principio quoniam duplex natura duarum
  166. dissimilis rerum longe constare repertast,
  167. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  168. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  169. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,