De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  2. argumentorum sit copia missa per auris.
  3. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  4. omnis ut est igitur per se natura duabus
  5. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  6. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  7. corpus enim per se communis dedicat esse
  8. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  9. haut erit occultis de rebus quo referentes
  10. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  11. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  12. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  13. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  14. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  15. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  16. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  17. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  18. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  19. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  20. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  21. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  22. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  23. rem prohibere queat per se transire meantem,
  24. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  25. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  26. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  27. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  28. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  29. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  30. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  31. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  32. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  33. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  34. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  35. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  36. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  37. discidio potis est seiungi seque gregari,
  38. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  39. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  40. servitium contra paupertas divitiaeque,
  41. libertas bellum concordia cetera quorum
  42. adventu manet incolumis natura abituque,
  43. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  44. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  45. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  46. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  47. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  48. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  49. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  50. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  51. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  52. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  53. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  54. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  55. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  56. denique materies si rerum nulla fuisset
  57. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  58. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  59. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  60. clara accendisset saevi certamina belli
  61. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  62. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  63. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  64. non ita uti corpus per se constare neque esse
  65. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  66. sed magis ut merito possis eventa vocare
  67. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  68. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  69. partim concilio quae constant principiorum.
  70. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  71. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  72. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  73. in rebus solido reperiri corpore posse.
  74. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  75. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  76. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  77. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  78. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  79. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  80. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  81. sensimus infuso lympharum rore superne.
  82. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  83. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum