De Rerum Natura
Lucretius
-
- nata sit an contra nascentibus insinuetur
- et simul intereat nobiscum morte dirempta
- an tenebras Orci visat vastasque lacunas
- an pecudes alias divinitus insinuet se,
- Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
- detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
- per gentis Italas hominum quae clara clueret;
- etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
- Ennius aeternis exponit versibus edens,
- quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
- sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
- unde sibi exortam semper florentis Homeri
- commemorat speciem lacrimas effundere salsas
- coepisse et rerum naturam expandere dictis.
- qua propter bene cum superis de rebus habenda
- nobis est ratio, solis lunaeque meatus
- qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
- in terris, tunc cum primis ratione sagaci
- unde anima atque animi constet natura videndum,
- et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
- terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
- cernere uti videamur eos audireque coram,
- morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
- Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
- difficile inlustrare Latinis versibus esse,
- multa novis verbis praesertim cum sit agendum
- propter egestatem linguae et rerum novitatem;
- sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
- suavis amicitiae quemvis efferre laborem
- suadet et inducit noctes vigilare serenas
- quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
- clara tuae possim praepandere lumina menti,
- res quibus occultas penitus convisere possis.
- hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
- non radii solis neque lucida tela diei
- discutiant, sed naturae species ratioque.
- Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
- nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
- quippe ita formido mortalis continet omnis,
- quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
- quorum operum causas nulla ratione videre
- possunt ac fieri divino numine rentur.
- quas ob res ubi viderimus nil posse creari
- de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
- perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
- et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
- Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
- omne genus nasci posset, nil semine egeret.
- e mare primum homines, e terra posset oriri
- squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
- armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
- incerto partu culta ac deserta tenerent.
- nec fructus idem arboribus constare solerent,
- sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
- quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
- qui posset mater rebus consistere certa?
- at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
- inde enascitur atque oras in luminis exit,
- materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
- atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
- quod certis in rebus inest secreta facultas.
- Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
- vites autumno fundi suadente videmus,
- si non, certa suo quia tempore semina rerum
- cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
- dum tempestates adsunt et vivida tellus
- tuto res teneras effert in luminis oras?
- quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
- incerto spatio atque alienis partibus anni,
- quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
- concilio possent arceri tempore iniquo.
- Nec porro augendis rebus spatio foret usus
- seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
- nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
- e terraque exorta repente arbusta salirent.
- quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
- paulatim crescunt, ut par est semine certo,
- crescentesque genus servant; ut noscere possis
- quicque sua de materia grandescere alique.
- Huc accedit uti sine certis imbribus anni
- laetificos nequeat fetus submittere tellus
- nec porro secreta cibo natura animantum
- propagare genus possit vitamque tueri;
- ut potius multis communia corpora rebus
- multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
- quam sine principiis ullam rem existere posse.
- Denique cur homines tantos natura parare
- non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
- transire et magnos manibus divellere montis
- multaque vivendo vitalia vincere saecla,
- si non, materies quia rebus reddita certast
- gignundis, e qua constat quid possit oriri?
- nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
- semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
- aeris in teneras possint proferrier auras.
- Postremo quoniam incultis praestare videmus
- culta loca et manibus melioris reddere fetus,
- esse videlicet in terris primordia rerum
- quae nos fecundas vertentes vomere glebas
- terraique solum subigentes cimus ad ortus;
- quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
- sponte sua multo fieri meliora videres.
- Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
- dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
- nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
- ex oculis res quaeque repente erepta periret;
- nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
- discidium parere et nexus exsolvere posset.
- quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
- donec vis obiit, quae res diverberet ictu
- aut intus penetret per inania dissoluatque,
- nullius exitium patitur natura videri.
- Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
- si penitus peremit consumens materiem omnem,
- unde animale genus generatim in lumina vitae
- redducit Venus, aut redductum daedala tellus
- unde alit atque auget generatim pabula praebens?
- unde mare ingenuei fontes externaque longe
- flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
- omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
- infinita aetas consumpse ante acta diesque.
- quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
- e quibus haec rerum consistit summa refecta,
- inmortali sunt natura praedita certe.
- haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
- Denique res omnis eadem vis causaque volgo
- conficeret, nisi materies aeterna teneret,
- inter se nexus minus aut magis indupedita;
- tactus enim leti satis esset causa profecto,
- quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
- contextum vis deberet dissolvere quaeque.
- at nunc, inter se quia nexus principiorum
- dissimiles constant aeternaque materies est,
- incolumi remanent res corpore, dum satis acris
- vis obeat pro textura cuiusque reperta.
- haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
- discidio redeunt in corpora materiai.
- postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
- in gremium matris terrai praecipitavit;
- at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
- arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
- hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
- hinc laetas urbes pueris florere videmus
- frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
- hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
- corpora deponunt et candens lacteus umor
- uberibus manat distentis, hinc nova proles
- artubus infirmis teneras lasciva per herbas
- ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
- haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
- quando alit ex alio reficit natura nec ullam
- rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
- Nunc age, res quoniam docui non posse creari
- de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
- ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
- quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
- accipe praeterea quae corpora tute necessest
- confiteare esse in rebus nec posse videri.
- Principio venti vis verberat incita corpus
- ingentisque ruit navis et nubila differt,
- inter dum rapido percurrens turbine campos
- arboribus magnis sternit montisque supremos
- silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
- cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
- sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
- quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
- verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
- nec ratione fluunt alia stragemque propagant
- et cum mollis aquae fertur natura repente
- flumine abundanti, quam largis imbribus auget
- montibus ex altis magnus decursus aquai
- fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
- nec validi possunt pontes venientis aquai
- vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
- molibus incurrit validis cum viribus amnis,
- dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
- grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
- sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
- quae vel uti validum cum flumen procubuere
- quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
- impetibus crebris, inter dum vertice torto
- corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
- quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
- quandoquidem factis et moribus aemula magnis
- amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
- Tum porro varios rerum sentimus odores
- nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
- nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
- usurpare oculis nec voces cernere suemus;
- quae tamen omnia corporea constare necessest
- natura, quoniam sensus inpellere possunt;
- tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
- Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
- uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
- at neque quo pacto persederit umor aquai
- visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
- in parvas igitur partis dispergitur umor,
- quas oculi nulla possunt ratione videre.
- quin etiam multis solis redeuntibus annis
- anulus in digito subter tenuatur habendo,
- stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
- ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
- strataque iam volgi pedibus detrita viarum
- saxea conspicimus; tum portas propter aena
- signa manus dextras ostendunt adtenuari
- saepe salutantum tactu praeterque meantum.
- haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
- sed quae corpora decedant in tempore quoque,
- invida praeclusit speciem natura videndi.
- Postremo quae cumque dies naturaque rebus
- paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
- nulla potest oculorum acies contenta tueri,
- nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
- nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
- quid quoque amittant in tempore cernere possis.
- corporibus caecis igitur natura gerit res.
- Nec tamen undique corporea stipata tenentur
- omnia natura; namque est in rebus inane.
- quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
- nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
- de summa rerum et nostris diffidere dictis.
- qua propter locus est intactus inane vacansque.
- quod si non esset, nulla ratione moveri
- res possent; namque officium quod corporis exstat,
- officere atque obstare, id in omni tempore adesset
- omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
- principium quoniam cedendi nulla daret res.
- at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
- multa modis multis varia ratione moveri
- cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
- non tam sollicito motu privata carerent
- quam genita omnino nulla ratione fuissent,
- undique materies quoniam stipata quiesset.
- Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
- hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
- in saxis ac speluncis permanat aquarum
- liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
- dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
- crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
- quod cibus in totas usque ab radicibus imis
- per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
- inter saepta meant voces et clausa domorum
- transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
- quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
- transire, haud ulla fieri ratione videres.
- Denique cur alias aliis praestare videmus
- pondere res rebus nihilo maiore figura?
- nam si tantundemst in lanae glomere quantum
- corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
- corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
- contra autem natura manet sine pondere inanis.
- ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
- ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
- at contra gravius plus in se corporis esse
- dedicat et multo vacui minus intus habere.
- est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
- quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
- Illud in his rebus ne te deducere vero
- possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
- cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
- et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
- linquant, quo possint cedentes confluere undae;
- sic alias quoque res inter se posse moveri
- et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
- scilicet id falsa totum ratione receptumst.
- nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
- ni spatium dederint latices? concedere porro
- quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
- aut igitur motu privandumst corpora quaeque
- aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
- unde initum primum capiat res quaeque movendi.
- Postremo duo de concursu corpora lata
- si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
- inter corpora quod fiat, possidat inane.
- is porro quamvis circum celerantibus auris
- confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
- compleri spatium; nam primum quemque necessest
- occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
- quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
- tum putat id fieri quia se condenseat aer,
- errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
- et repletur item vacuum quod constitit ante,
- nec tali ratione potest denserier aer
- nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
- ipse in se trahere et partis conducere in unum.
- Qua propter, quamvis causando multa moreris,
- esse in rebus inane tamen fateare necessest.
- multaque praeterea tibi possum commemorando
- argumenta fidem dictis conradere nostris.
- verum animo satis haec vestigia parva sagaci
- sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
- namque canes ut montivagae persaepe ferai
- naribus inveniunt intectas fronde quietes,
- cum semel institerunt vestigia certa viai,
- sic alid ex alio per te tute ipse videre
- talibus in rebus poteris caecasque latebras
- insinuare omnis et verum protrahere inde.
- quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
- hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
- usque adeo largos haustus e fontibus magnis
- lingua meo suavis diti de pectore fundet,
- ut verear ne tarda prius per membra senectus
- serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
- quam tibi de quavis una re versibus omnis
- argumentorum sit copia missa per auris.
- Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
- omnis ut est igitur per se natura duabus
- constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
- haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
- corpus enim per se communis dedicat esse
- sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
- haut erit occultis de rebus quo referentes
- confirmare animi quicquam ratione queamus.
- tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
- si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
- esse neque omnino quoquam diversa meare;
- id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
- praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
- corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
- quod quasi tertia sit numero natura reperta.
- nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
- augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
- cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
- corporis augebit numerum summamque sequetur;
- sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
- rem prohibere queat per se transire meantem,
- scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
- Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
- aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
- aut erit ut possint in eo res esse gerique.
- at facere et fungi sine corpore nulla potest res
- nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
- ergo praeter inane et corpora tertia per se
- nulla potest rerum in numero natura relinqui,
- nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
- nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
- Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
- rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
- coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
- discidio potis est seiungi seque gregari,
- pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
- tactus corporibus cunctis, intactus inani.
- servitium contra paupertas divitiaeque,
- libertas bellum concordia cetera quorum
- adventu manet incolumis natura abituque,
- haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
- tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
- consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
- tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
- nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
- semotum ab rerum motu placidaque quiete.
- denique Tyndaridem raptam belloque subactas
- Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
- ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
- quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
- inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
- namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
- eventum dici poterit quod cumque erit actum.
- denique materies si rerum nulla fuisset
- nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
- numquam Tyndaridis forma conflatus amore
- ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
- clara accendisset saevi certamina belli
- nec clam durateus Troiianis Pergama partu
- inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
- perspicere ut possis res gestas funditus omnis
- non ita uti corpus per se constare neque esse
- nec ratione cluere eadem qua constet inane,
- sed magis ut merito possis eventa vocare
- corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
- Corpora sunt porro partim primordia rerum,
- partim concilio quae constant principiorum.
- sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
- stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
- etsi difficile esse videtur credere quicquam
- in rebus solido reperiri corpore posse.
- transit enim fulmen caeli per saepta domorum
- clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
- dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
- cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
- tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
- permanat calor argentum penetraleque frigus,
- quando utrumque manu retinentes pocula rite
- sensimus infuso lympharum rore superne.