De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  2. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  3. non ita uti corpus per se constare neque esse
  4. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  5. sed magis ut merito possis eventa vocare
  6. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  7. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  8. partim concilio quae constant principiorum.
  9. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  10. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  11. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  12. in rebus solido reperiri corpore posse.
  13. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  14. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  15. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  16. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  17. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  18. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  19. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  20. sensimus infuso lympharum rore superne.
  21. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  22. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  23. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  24. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  25. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  26. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  27. Principio quoniam duplex natura duarum
  28. dissimilis rerum longe constare repertast,
  29. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  30. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  31. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  32. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  33. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  34. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  35. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  36. materiem circum solidam constare necessest;
  37. nec res ulla potest vera ratione probari
  38. corpore inane suo celare atque intus habere,
  39. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  40. id porro nihil esse potest nisi materiai
  41. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  42. materies igitur, solido quae corpore constat,
  43. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  44. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  45. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  46. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  47. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  48. alternis igitur ni mirum corpus inani
  49. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  50. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  51. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  52. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  53. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  54. nec ratione queunt alia temptata labare;
  55. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  56. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  57. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  58. nec capere umorem neque item manabile frigus
  59. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  60. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  61. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  62. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  63. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  64. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  65. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  66. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  67. at quoniam supra docui nil posse creari
  68. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  69. esse inmortali primordia corpore debent,
  70. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  71. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  72. sunt igitur solida primordia simplicitate
  73. nec ratione queunt alia servata per aevom
  74. ex infinito iam tempore res reparare.
  75. denique si nullam finem natura parasset
  76. frangendis rebus, iam corpora materiai
  77. usque redacta forent aevo frangente priore,
  78. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  79. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  80. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  81. quam rursus refici; qua propter longa diei
  82. infinita aetas ante acti temporis omnis
  83. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  84. numquam relicuo reparari tempore posset.
  85. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  86. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  87. et finita simul generatim tempora rebus
  88. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  89. Huc accedit uti, solidissima materiai
  90. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  91. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  92. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  93. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  94. at contra si mollia sint primordia rerum,
  95. unde queant validi silices ferrumque creari,
  96. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  97. principio fundamenti natura carebit.
  98. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  99. quorum condenso magis omnia conciliatu
  100. artari possunt validasque ostendere viris.
  101. porro si nullast frangendis reddita finis
  102. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  103. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  104. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  105. at quoniam fragili natura praedita constant,
  106. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  107. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  108. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  109. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  110. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  111. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  112. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  113. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  114. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  115. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  116. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  117. commutari aliqua possent ratione revicta,
  118. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  119. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  120. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  121. nec totiens possent generatim saecla referre
  122. naturam mores victum motusque parentum.
  123. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  124. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  125. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  126. et minima constat natura nec fuit umquam
  127. per se secretum neque post hac esse valebit,
  128. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  129. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  130. agmine condenso naturam corporis explent;
  131. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  132. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  133. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  134. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  135. non ex illorum conventu conciliata,
  136. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  137. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  138. concedit natura reservans semina rebus.
  139. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  140. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  141. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  142. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  143. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  144. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  145. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  146. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  147. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  148. credere posse animum, victus fateare necessest
  149. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  150. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  151. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  152. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  153. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  154. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  155. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  156. non possunt ea quae debet genitalis habere
  157. materies, varios conexus pondera plagas
  158. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  159. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  160. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  161. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  162. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  163. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  164. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  165. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  166. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  167. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  168. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  169. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  170. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  171. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  172. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  173. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  174. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  175. languidior porro disiectis disque supatis.
  176. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  177. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  178. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  179. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  180. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  181. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  182. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  183. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  184. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  185. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  186. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  187. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  188. ut videas non e stipatis partibus esse.
  189. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  190. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  191. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  192. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  193. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  194. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  195. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  196. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  197. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  198. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  199. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  200. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  201. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  202. naturam res et convertunt corpora sese,
  203. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  204. nil referret enim quaedam decedere, abire
  205. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  206. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  207. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  208. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  209. concursus motus ordo positura figurae
  210. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  211. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  212. praeterea rei quae corpora mittere possit
  213. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  214. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  215. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  216. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  217. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  218. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  219. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  220. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  221. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  222. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  223. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  224. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  225. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  226. et velit ardoris naturam linquere solam,
  227. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  228. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  229. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  230. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  231. et qui principium gignundis aera rebus
  232. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  233. fingere res ipsum per se terramve creare
  234. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  235. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  236. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  237. aera iungentes igni terramque liquori,
  238. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur