De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  2. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  3. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  4. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  5. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  6. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  7. dissimiles constant aeternaque materies est,
  8. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  9. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  10. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  11. discidio redeunt in corpora materiai.
  12. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  13. in gremium matris terrai praecipitavit;
  14. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  15. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  16. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  17. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  18. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  19. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  20. corpora deponunt et candens lacteus umor
  21. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  22. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  23. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  24. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  25. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  26. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  27. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  28. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  29. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  30. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  31. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  32. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  33. Principio venti vis verberat incita corpus
  34. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  35. inter dum rapido percurrens turbine campos
  36. arboribus magnis sternit montisque supremos
  37. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  38. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  39. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  40. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  41. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  42. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  43. et cum mollis aquae fertur natura repente
  44. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  45. montibus ex altis magnus decursus aquai
  46. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  47. nec validi possunt pontes venientis aquai
  48. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  49. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  50. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  51. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  52. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  53. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  54. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  55. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  56. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  57. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  58. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  59. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  60. Tum porro varios rerum sentimus odores
  61. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  62. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  63. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  64. quae tamen omnia corporea constare necessest
  65. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  66. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  67. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  68. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  69. at neque quo pacto persederit umor aquai
  70. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  71. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  72. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  73. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  74. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  75. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  76. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  77. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  78. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  79. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  80. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  81. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  82. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  83. invida praeclusit speciem natura videndi.
  84. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  85. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  86. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  87. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  88. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  89. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  90. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  91. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  92. omnia natura; namque est in rebus inane.
  93. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  94. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  95. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  96. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  97. quod si non esset, nulla ratione moveri
  98. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  99. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  100. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  101. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  102. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  103. multa modis multis varia ratione moveri
  104. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  105. non tam sollicito motu privata carerent
  106. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  107. undique materies quoniam stipata quiesset.
  108. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  109. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  110. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  111. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  112. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  113. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  114. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  115. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  116. inter saepta meant voces et clausa domorum
  117. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  118. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  119. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  120. Denique cur alias aliis praestare videmus
  121. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  122. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  123. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  124. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  125. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  126. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  127. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  128. at contra gravius plus in se corporis esse
  129. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  130. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  131. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  132. Illud in his rebus ne te deducere vero
  133. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  134. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  135. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  136. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  137. sic alias quoque res inter se posse moveri
  138. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  139. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  140. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  141. ni spatium dederint latices? concedere porro
  142. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  143. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  144. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  145. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  146. Postremo duo de concursu corpora lata
  147. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  148. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  149. is porro quamvis circum celerantibus auris
  150. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  151. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  152. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  153. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  154. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  155. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  156. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  157. nec tali ratione potest denserier aer
  158. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  159. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  160. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  161. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  162. multaque praeterea tibi possum commemorando
  163. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  164. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  165. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  166. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  167. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  168. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  169. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  170. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  171. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  172. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  173. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  174. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  175. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  176. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  177. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  178. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  179. argumentorum sit copia missa per auris.
  180. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  181. omnis ut est igitur per se natura duabus
  182. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  183. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  184. corpus enim per se communis dedicat esse
  185. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  186. haut erit occultis de rebus quo referentes
  187. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  188. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  189. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  190. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  191. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  192. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  193. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  194. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  195. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  196. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  197. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  198. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  199. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  200. rem prohibere queat per se transire meantem,
  201. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  202. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  203. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  204. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  205. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  206. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  207. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  208. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  209. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  210. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  211. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  212. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  213. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  214. discidio potis est seiungi seque gregari,
  215. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  216. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  217. servitium contra paupertas divitiaeque,
  218. libertas bellum concordia cetera quorum
  219. adventu manet incolumis natura abituque,
  220. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  221. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  222. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  223. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  224. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  225. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  226. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  227. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  228. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  229. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  230. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  231. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  232. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  233. denique materies si rerum nulla fuisset
  234. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  235. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  236. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  237. clara accendisset saevi certamina belli
  238. nec clam durateus Troiianis Pergama partu