De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  2. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  3. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  4. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  5. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  6. et cum mollis aquae fertur natura repente
  7. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  8. montibus ex altis magnus decursus aquai
  9. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  10. nec validi possunt pontes venientis aquai
  11. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  12. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  13. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  14. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  15. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  16. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  17. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  18. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  19. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  20. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  21. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  22. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  23. Tum porro varios rerum sentimus odores
  24. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  25. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  26. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  27. quae tamen omnia corporea constare necessest
  28. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  29. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  30. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  31. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  32. at neque quo pacto persederit umor aquai
  33. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  34. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  35. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  36. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  37. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  38. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  39. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  40. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  41. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  42. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  43. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  44. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  45. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  46. invida praeclusit speciem natura videndi.
  47. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  48. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  49. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  50. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  51. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  52. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  53. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  54. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  55. omnia natura; namque est in rebus inane.
  56. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  57. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  58. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  59. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  60. quod si non esset, nulla ratione moveri
  61. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  62. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  63. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  64. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  65. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  66. multa modis multis varia ratione moveri
  67. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  68. non tam sollicito motu privata carerent
  69. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  70. undique materies quoniam stipata quiesset.
  71. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  72. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  73. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  74. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  75. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  76. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  77. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  78. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  79. inter saepta meant voces et clausa domorum
  80. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  81. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  82. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  83. Denique cur alias aliis praestare videmus
  84. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  85. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  86. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  87. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  88. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  89. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  90. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  91. at contra gravius plus in se corporis esse
  92. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  93. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  94. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  95. Illud in his rebus ne te deducere vero
  96. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  97. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  98. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  99. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  100. sic alias quoque res inter se posse moveri
  101. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  102. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  103. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  104. ni spatium dederint latices? concedere porro
  105. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  106. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  107. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  108. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  109. Postremo duo de concursu corpora lata
  110. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  111. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  112. is porro quamvis circum celerantibus auris
  113. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  114. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  115. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  116. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  117. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  118. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  119. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  120. nec tali ratione potest denserier aer
  121. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  122. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  123. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  124. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  125. multaque praeterea tibi possum commemorando
  126. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  127. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  128. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  129. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  130. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  131. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  132. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  133. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  134. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  135. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  136. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  137. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  138. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  139. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  140. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  141. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  142. argumentorum sit copia missa per auris.
  143. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  144. omnis ut est igitur per se natura duabus
  145. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  146. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  147. corpus enim per se communis dedicat esse
  148. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  149. haut erit occultis de rebus quo referentes
  150. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  151. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  152. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  153. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  154. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  155. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  156. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  157. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  158. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  159. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  160. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  161. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  162. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  163. rem prohibere queat per se transire meantem,
  164. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  165. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  166. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  167. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  168. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  169. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  170. ergo praeter inane et corpora tertia per se