De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  2. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  3. quod si non esset, nulla ratione moveri
  4. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  5. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  6. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  7. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  8. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  9. multa modis multis varia ratione moveri
  10. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  11. non tam sollicito motu privata carerent
  12. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  13. undique materies quoniam stipata quiesset.
  14. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  15. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  16. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  17. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  18. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  19. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  20. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  21. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  22. inter saepta meant voces et clausa domorum
  23. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  24. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  25. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  26. Denique cur alias aliis praestare videmus
  27. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  28. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  29. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  30. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  31. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  32. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  33. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  34. at contra gravius plus in se corporis esse
  35. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  36. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  37. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  38. Illud in his rebus ne te deducere vero
  39. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  40. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  41. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  42. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  43. sic alias quoque res inter se posse moveri
  44. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  45. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  46. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  47. ni spatium dederint latices? concedere porro
  48. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  49. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  50. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  51. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  52. Postremo duo de concursu corpora lata
  53. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  54. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  55. is porro quamvis circum celerantibus auris
  56. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  57. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  58. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  59. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  60. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  61. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  62. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  63. nec tali ratione potest denserier aer
  64. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  65. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  66. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  67. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  68. multaque praeterea tibi possum commemorando
  69. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  70. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  71. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  72. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  73. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  74. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  75. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  76. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  77. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  78. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  79. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  80. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  81. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  82. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  83. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,