De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  2. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  3. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  4. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  5. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  6. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  7. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  8. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  9. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  10. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  11. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  12. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  13. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  14. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  15. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  16. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  17. argumentorum sit copia missa per auris.
  18. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  19. omnis ut est igitur per se natura duabus
  20. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  21. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  22. corpus enim per se communis dedicat esse
  23. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  24. haut erit occultis de rebus quo referentes
  25. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  26. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  27. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  28. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  29. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  30. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  31. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  32. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  33. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  34. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  35. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  36. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  37. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  38. rem prohibere queat per se transire meantem,
  39. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  40. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  41. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  42. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  43. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  44. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  45. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  46. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  47. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  48. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  49. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  50. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  51. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  52. discidio potis est seiungi seque gregari,
  53. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  54. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  55. servitium contra paupertas divitiaeque,
  56. libertas bellum concordia cetera quorum
  57. adventu manet incolumis natura abituque,
  58. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  59. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  60. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  61. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  62. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  63. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  64. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  65. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  66. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  67. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  68. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  69. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  70. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  71. denique materies si rerum nulla fuisset
  72. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  73. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  74. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  75. clara accendisset saevi certamina belli
  76. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  77. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  78. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  79. non ita uti corpus per se constare neque esse
  80. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  81. sed magis ut merito possis eventa vocare
  82. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  83. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  84. partim concilio quae constant principiorum.
  85. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  86. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  87. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  88. in rebus solido reperiri corpore posse.
  89. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  90. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  91. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  92. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  93. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  94. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  95. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  96. sensimus infuso lympharum rore superne.
  97. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  98. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  99. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  100. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,