De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  2. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  3. Principio quoniam duplex natura duarum
  4. dissimilis rerum longe constare repertast,
  5. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  6. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  7. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  8. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  9. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  10. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  11. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  12. materiem circum solidam constare necessest;
  13. nec res ulla potest vera ratione probari
  14. corpore inane suo celare atque intus habere,
  15. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  16. id porro nihil esse potest nisi materiai
  17. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  18. materies igitur, solido quae corpore constat,
  19. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  20. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  21. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  22. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  23. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  24. alternis igitur ni mirum corpus inani
  25. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  26. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  27. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  28. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  29. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  30. nec ratione queunt alia temptata labare;
  31. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  32. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  33. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  34. nec capere umorem neque item manabile frigus
  35. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  36. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  37. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  38. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  39. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  40. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  41. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  42. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  43. at quoniam supra docui nil posse creari
  44. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  45. esse inmortali primordia corpore debent,
  46. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  47. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  48. sunt igitur solida primordia simplicitate
  49. nec ratione queunt alia servata per aevom
  50. ex infinito iam tempore res reparare.
  51. denique si nullam finem natura parasset
  52. frangendis rebus, iam corpora materiai
  53. usque redacta forent aevo frangente priore,
  54. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  55. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  56. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  57. quam rursus refici; qua propter longa diei
  58. infinita aetas ante acti temporis omnis
  59. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  60. numquam relicuo reparari tempore posset.
  61. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  62. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  63. et finita simul generatim tempora rebus
  64. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  65. Huc accedit uti, solidissima materiai
  66. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  67. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  68. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  69. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  70. at contra si mollia sint primordia rerum,
  71. unde queant validi silices ferrumque creari,
  72. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  73. principio fundamenti natura carebit.
  74. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  75. quorum condenso magis omnia conciliatu
  76. artari possunt validasque ostendere viris.
  77. porro si nullast frangendis reddita finis
  78. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  79. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  80. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  81. at quoniam fragili natura praedita constant,
  82. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  83. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  84. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  85. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  86. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  87. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  88. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  89. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  90. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  91. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  92. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  93. commutari aliqua possent ratione revicta,
  94. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  95. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  96. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  97. nec totiens possent generatim saecla referre
  98. naturam mores victum motusque parentum.
  99. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  100. corporis illius, quod nostri cernere sensus