De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  2. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  3. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  4. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  5. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  6. at contra gravius plus in se corporis esse
  7. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  8. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  9. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  10. Illud in his rebus ne te deducere vero
  11. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  12. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  13. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  14. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  15. sic alias quoque res inter se posse moveri
  16. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  17. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  18. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  19. ni spatium dederint latices? concedere porro
  20. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  21. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  22. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  23. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  24. Postremo duo de concursu corpora lata
  25. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  26. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  27. is porro quamvis circum celerantibus auris
  28. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  29. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  30. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  31. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  32. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  33. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  34. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  35. nec tali ratione potest denserier aer
  36. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  37. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  38. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  39. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  40. multaque praeterea tibi possum commemorando
  41. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  42. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  43. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  44. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  45. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  46. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  47. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  48. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  49. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  50. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  51. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  52. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  53. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  54. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  55. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  56. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  57. argumentorum sit copia missa per auris.
  58. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  59. omnis ut est igitur per se natura duabus
  60. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  61. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  62. corpus enim per se communis dedicat esse
  63. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  64. haut erit occultis de rebus quo referentes
  65. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  66. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  67. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  68. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  69. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  70. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  71. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  72. quod quasi tertia sit numero natura reperta.