De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  2. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  3. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  4. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  5. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  6. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  7. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  8. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  9. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  10. Tum porro varios rerum sentimus odores
  11. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  12. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  13. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  14. quae tamen omnia corporea constare necessest
  15. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  16. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  17. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  18. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  19. at neque quo pacto persederit umor aquai
  20. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  21. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  22. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  23. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  24. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  25. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  26. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  27. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  28. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  29. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  30. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  31. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  32. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  33. invida praeclusit speciem natura videndi.
  34. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  35. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  36. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  37. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  38. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  39. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  40. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  41. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  42. omnia natura; namque est in rebus inane.
  43. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  44. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  45. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  46. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  47. quod si non esset, nulla ratione moveri
  48. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  49. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  50. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  51. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  52. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  53. multa modis multis varia ratione moveri
  54. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  55. non tam sollicito motu privata carerent
  56. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  57. undique materies quoniam stipata quiesset.
  58. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  59. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  60. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  61. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  62. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  63. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  64. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  65. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  66. inter saepta meant voces et clausa domorum
  67. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  68. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  69. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  70. Denique cur alias aliis praestare videmus
  71. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  72. nam si tantundemst in lanae glomere quantum