De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  2. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  3. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  4. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  5. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  6. rem prohibere queat per se transire meantem,
  7. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  8. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  9. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  10. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  11. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  12. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  13. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  14. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  15. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  16. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  17. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  18. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  19. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  20. discidio potis est seiungi seque gregari,
  21. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  22. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  23. servitium contra paupertas divitiaeque,
  24. libertas bellum concordia cetera quorum
  25. adventu manet incolumis natura abituque,
  26. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  27. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  28. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  29. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  30. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  31. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  32. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  33. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  34. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  35. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  36. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  37. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  38. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  39. denique materies si rerum nulla fuisset
  40. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  41. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  42. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  43. clara accendisset saevi certamina belli
  44. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  45. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  46. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  47. non ita uti corpus per se constare neque esse
  48. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  49. sed magis ut merito possis eventa vocare
  50. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  51. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  52. partim concilio quae constant principiorum.
  53. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  54. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  55. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  56. in rebus solido reperiri corpore posse.
  57. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  58. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  59. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  60. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  61. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  62. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  63. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  64. sensimus infuso lympharum rore superne.
  65. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  66. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  67. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  68. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  69. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  70. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  71. Principio quoniam duplex natura duarum
  72. dissimilis rerum longe constare repertast,