De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  2. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  3. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  4. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  5. vites autumno fundi suadente videmus,
  6. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  7. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  8. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  9. tuto res teneras effert in luminis oras?
  10. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  11. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  12. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  13. concilio possent arceri tempore iniquo.
  14. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  15. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  16. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  17. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  18. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  19. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  20. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  21. quicque sua de materia grandescere alique.
  22. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  23. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  24. nec porro secreta cibo natura animantum
  25. propagare genus possit vitamque tueri;
  26. ut potius multis communia corpora rebus
  27. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  28. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  29. Denique cur homines tantos natura parare
  30. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  31. transire et magnos manibus divellere montis
  32. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  33. si non, materies quia rebus reddita certast
  34. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  35. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  36. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  37. aeris in teneras possint proferrier auras.
  38. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  39. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  40. esse videlicet in terris primordia rerum
  41. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  42. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  43. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  44. sponte sua multo fieri meliora videres.
  45. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  46. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  47. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  48. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  49. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  50. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  51. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  52. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  53. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  54. nullius exitium patitur natura videri.
  55. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  56. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  57. unde animale genus generatim in lumina vitae
  58. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  59. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  60. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  61. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  62. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  63. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  64. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  65. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  66. inmortali sunt natura praedita certe.
  67. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  68. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  69. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  70. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  71. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  72. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  73. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  74. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  75. dissimiles constant aeternaque materies est,
  76. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  77. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  78. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  79. discidio redeunt in corpora materiai.
  80. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  81. in gremium matris terrai praecipitavit;
  82. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  83. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  84. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  85. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  86. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  87. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  88. corpora deponunt et candens lacteus umor
  89. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  90. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  91. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  92. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  93. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  94. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  95. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  96. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  97. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  98. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  99. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  100. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  101. Principio venti vis verberat incita corpus
  102. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  103. inter dum rapido percurrens turbine campos
  104. arboribus magnis sternit montisque supremos
  105. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  106. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  107. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  108. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  109. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  110. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  111. et cum mollis aquae fertur natura repente
  112. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  113. montibus ex altis magnus decursus aquai
  114. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  115. nec validi possunt pontes venientis aquai
  116. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  117. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  118. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  119. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  120. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  121. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  122. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  123. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  124. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  125. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  126. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  127. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  128. Tum porro varios rerum sentimus odores
  129. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  130. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  131. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  132. quae tamen omnia corporea constare necessest
  133. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  134. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  135. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  136. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  137. at neque quo pacto persederit umor aquai
  138. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  139. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  140. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  141. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  142. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  143. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  144. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  145. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  146. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  147. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  148. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  149. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  150. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  151. invida praeclusit speciem natura videndi.
  152. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  153. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  154. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  155. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  156. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  157. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  158. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  159. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  160. omnia natura; namque est in rebus inane.
  161. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  162. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  163. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  164. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  165. quod si non esset, nulla ratione moveri
  166. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  167. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  168. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  169. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  170. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli