De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  2. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  3. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  4. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  5. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  6. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  7. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  8. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  9. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  10. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  11. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  12. invida praeclusit speciem natura videndi.
  13. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  14. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  15. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  16. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  17. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  18. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  19. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  20. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  21. omnia natura; namque est in rebus inane.
  22. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  23. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  24. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  25. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  26. quod si non esset, nulla ratione moveri
  27. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  28. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  29. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  30. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  31. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  32. multa modis multis varia ratione moveri
  33. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  34. non tam sollicito motu privata carerent
  35. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  36. undique materies quoniam stipata quiesset.
  37. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  38. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  39. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  40. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  41. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  42. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  43. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  44. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  45. inter saepta meant voces et clausa domorum
  46. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  47. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  48. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  49. Denique cur alias aliis praestare videmus
  50. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  51. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  52. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  53. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  54. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  55. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  56. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  57. at contra gravius plus in se corporis esse
  58. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  59. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  60. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  61. Illud in his rebus ne te deducere vero
  62. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  63. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  64. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  65. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  66. sic alias quoque res inter se posse moveri
  67. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  68. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  69. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  70. ni spatium dederint latices? concedere porro
  71. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  72. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  73. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  74. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  75. Postremo duo de concursu corpora lata
  76. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  77. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  78. is porro quamvis circum celerantibus auris
  79. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  80. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  81. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  82. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  83. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  84. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  85. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  86. nec tali ratione potest denserier aer
  87. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  88. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  89. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  90. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  91. multaque praeterea tibi possum commemorando
  92. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  93. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  94. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  95. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  96. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  97. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  98. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  99. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  100. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  101. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  102. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  103. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  104. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  105. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  106. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  107. quam tibi de quavis una re versibus omnis