De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. si non, materies quia rebus reddita certast
  2. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  3. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  4. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  5. aeris in teneras possint proferrier auras.
  6. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  7. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  8. esse videlicet in terris primordia rerum
  9. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  10. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  11. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  12. sponte sua multo fieri meliora videres.
  13. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  14. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  15. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  16. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  17. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  18. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  19. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  20. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  21. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  22. nullius exitium patitur natura videri.
  23. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  24. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  25. unde animale genus generatim in lumina vitae
  26. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  27. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  28. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  29. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  30. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  31. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  32. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  33. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  34. inmortali sunt natura praedita certe.
  35. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  36. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  37. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  38. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  39. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  40. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  41. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  42. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  43. dissimiles constant aeternaque materies est,
  44. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  45. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  46. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  47. discidio redeunt in corpora materiai.
  48. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  49. in gremium matris terrai praecipitavit;
  50. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  51. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  52. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  53. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  54. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  55. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  56. corpora deponunt et candens lacteus umor
  57. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  58. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  59. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  60. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  61. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  62. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  63. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  64. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  65. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  66. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  67. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  68. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  69. Principio venti vis verberat incita corpus
  70. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  71. inter dum rapido percurrens turbine campos
  72. arboribus magnis sternit montisque supremos
  73. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  74. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  75. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  76. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  77. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  78. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  79. et cum mollis aquae fertur natura repente
  80. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  81. montibus ex altis magnus decursus aquai
  82. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  83. nec validi possunt pontes venientis aquai
  84. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  85. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  86. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  87. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  88. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  89. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  90. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  91. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  92. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  93. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  94. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  95. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  96. Tum porro varios rerum sentimus odores
  97. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  98. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  99. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  100. quae tamen omnia corporea constare necessest
  101. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  102. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  103. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  104. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  105. at neque quo pacto persederit umor aquai
  106. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  107. in parvas igitur partis dispergitur umor,