De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  2. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  3. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  4. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  5. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  6. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  7. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  8. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  9. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  10. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  11. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  12. Tum porro varios rerum sentimus odores
  13. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  14. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  15. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  16. quae tamen omnia corporea constare necessest
  17. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  18. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  19. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  20. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  21. at neque quo pacto persederit umor aquai
  22. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.