De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  2. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  3. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  4. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  5. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  6. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  7. Principio venti vis verberat incita corpus
  8. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  9. inter dum rapido percurrens turbine campos
  10. arboribus magnis sternit montisque supremos
  11. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  12. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  13. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  14. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  15. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  16. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  17. et cum mollis aquae fertur natura repente
  18. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  19. montibus ex altis magnus decursus aquai
  20. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  21. nec validi possunt pontes venientis aquai
  22. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri