De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  2. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  3. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  4. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  5. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  6. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  7. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  8. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  9. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  10. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  11. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  12. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  13. invida praeclusit speciem natura videndi.
  14. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  15. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  16. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  17. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  18. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  19. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  20. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  21. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  22. omnia natura; namque est in rebus inane.