De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  2. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  3. dissimiles constant aeternaque materies est,
  4. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  5. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  6. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  7. discidio redeunt in corpora materiai.
  8. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  9. in gremium matris terrai praecipitavit;
  10. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  11. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  12. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  13. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  14. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  15. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  16. corpora deponunt et candens lacteus umor
  17. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  18. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  19. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  20. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  21. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  22. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.