De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  2. dissimiles constant aeternaque materies est,
  3. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  4. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  5. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  6. discidio redeunt in corpora materiai.
  7. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  8. in gremium matris terrai praecipitavit;
  9. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  10. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  11. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  12. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  13. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  14. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  15. corpora deponunt et candens lacteus umor
  16. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  17. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  18. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  19. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  20. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  21. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  22. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  23. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  24. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  25. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  26. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  27. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  28. Principio venti vis verberat incita corpus
  29. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  30. inter dum rapido percurrens turbine campos
  31. arboribus magnis sternit montisque supremos
  32. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  33. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  34. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  35. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  36. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  37. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  38. et cum mollis aquae fertur natura repente
  39. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  40. montibus ex altis magnus decursus aquai
  41. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  42. nec validi possunt pontes venientis aquai
  43. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  44. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  45. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  46. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  47. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  48. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  49. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  50. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  51. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  52. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  53. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  54. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  55. Tum porro varios rerum sentimus odores
  56. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  57. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  58. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  59. quae tamen omnia corporea constare necessest
  60. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  61. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  62. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  63. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  64. at neque quo pacto persederit umor aquai
  65. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  66. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  67. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  68. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  69. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  70. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  71. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  72. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  73. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  74. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  75. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  76. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  77. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  78. invida praeclusit speciem natura videndi.
  79. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  80. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  81. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  82. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  83. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  84. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  85. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  86. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  87. omnia natura; namque est in rebus inane.
  88. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  89. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  90. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  91. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  92. quod si non esset, nulla ratione moveri
  93. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  94. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  95. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  96. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  97. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  98. multa modis multis varia ratione moveri
  99. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  100. non tam sollicito motu privata carerent
  101. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  102. undique materies quoniam stipata quiesset.
  103. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  104. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  105. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  106. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  107. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  108. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  109. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  110. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  111. inter saepta meant voces et clausa domorum
  112. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  113. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  114. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  115. Denique cur alias aliis praestare videmus
  116. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  117. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  118. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  119. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  120. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  121. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  122. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  123. at contra gravius plus in se corporis esse
  124. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  125. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  126. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  127. Illud in his rebus ne te deducere vero
  128. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  129. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  130. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  131. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  132. sic alias quoque res inter se posse moveri
  133. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  134. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  135. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  136. ni spatium dederint latices? concedere porro
  137. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  138. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  139. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  140. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  141. Postremo duo de concursu corpora lata
  142. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  143. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  144. is porro quamvis circum celerantibus auris
  145. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  146. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  147. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  148. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  149. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  150. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  151. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  152. nec tali ratione potest denserier aer
  153. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  154. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  155. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  156. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  157. multaque praeterea tibi possum commemorando
  158. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  159. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  160. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  161. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  162. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  163. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  164. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  165. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  166. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  167. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  168. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  169. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  170. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  171. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  172. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  173. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  174. argumentorum sit copia missa per auris.
  175. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  176. omnis ut est igitur per se natura duabus
  177. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  178. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  179. corpus enim per se communis dedicat esse
  180. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  181. haut erit occultis de rebus quo referentes
  182. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  183. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  184. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  185. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  186. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  187. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  188. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  189. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  190. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  191. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  192. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  193. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  194. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  195. rem prohibere queat per se transire meantem,
  196. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  197. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  198. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  199. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  200. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  201. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  202. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  203. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  204. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  205. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  206. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  207. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  208. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali