De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. pascit amore avidos inhians in te, dea, visus
  2. eque tuo pendet resupini spiritus ore.
  3. hunc tu, diva, tuo recubantem corpore sancto
  4. circum fusa super, suavis ex ore loquellas
  5. funde petens placidam Romanis, incluta, pacem;
  6. nam neque nos agere hoc patriai tempore iniquo
  7. possumus aequo animo nec Memmi clara propago
  8. talibus in rebus communi desse saluti.
  9. omnis enim per se divum natura necessest
  10. immortali aevo summa cum pace fruatur
  11. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  12. nam privata dolore omni, privata periclis,
  13. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  14. nec bene promeritis capitur nec tangitur ira.
  15. Quod super est, vacuas auris animumque sagacem
  16. semotum a curis adhibe veram ad rationem,
  17. ne mea dona tibi studio disposta fideli,
  18. intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
  19. nam tibi de summa caeli ratione deumque
  20. disserere incipiam et rerum primordia pandam,
  21. unde omnis natura creet res, auctet alatque,
  22. quove eadem rursum natura perempta resolvat,
  23. quae nos materiem et genitalia corpora rebus
  24. reddunda in ratione vocare et semina rerum
  25. appellare suemus et haec eadem usurpare
  26. corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
  27. Humana ante oculos foede cum vita iaceret
  28. in terris oppressa gravi sub religione,
  29. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  30. horribili super aspectu mortalibus instans,
  31. primum Graius homo mortalis tollere contra
  32. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  33. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  34. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  35. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  36. naturae primus portarum claustra cupiret.
  37. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  38. processit longe flammantia moenia mundi
  39. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  40. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  41. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  42. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  43. quare religio pedibus subiecta vicissim
  44. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  45. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  46. impia te rationis inire elementa viamque
  47. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  48. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  49. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  50. Iphianassai turparunt sanguine foede
  51. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  52. cui simul infula virgineos circum data comptus
  53. ex utraque pari malarum parte profusast,
  54. et maestum simul ante aras adstare parentem
  55. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  56. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  57. muta metu terram genibus summissa petebat.
  58. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  59. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  60. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  61. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  62. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  63. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  64. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  65. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  66. tantum religio potuit suadere malorum.
  67. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  68. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  69. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  70. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  71. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  72. et merito; nam si certam finem esse viderent
  73. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  74. religionibus atque minis obsistere vatum.
  75. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  76. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  77. ignoratur enim quae sit natura animai,
  78. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  79. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  80. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  81. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  82. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  83. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  84. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  85. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  86. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  87. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  88. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  89. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  90. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  91. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  92. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  93. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  94. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  95. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  96. unde anima atque animi constet natura videndum,
  97. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  98. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  99. cernere uti videamur eos audireque coram,
  100. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  101. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  102. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  103. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  104. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  105. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  106. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  107. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  108. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  109. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  110. res quibus occultas penitus convisere possis.
  111. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  112. non radii solis neque lucida tela diei
  113. discutiant, sed naturae species ratioque.
  114. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  115. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  116. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  117. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  118. quorum operum causas nulla ratione videre
  119. possunt ac fieri divino numine rentur.
  120. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  121. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  122. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  123. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  124. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  125. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  126. e mare primum homines, e terra posset oriri
  127. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  128. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  129. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  130. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  131. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  132. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  133. qui posset mater rebus consistere certa?
  134. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  135. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  136. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  137. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  138. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  139. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  140. vites autumno fundi suadente videmus,
  141. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  142. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  143. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  144. tuto res teneras effert in luminis oras?
  145. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  146. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  147. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  148. concilio possent arceri tempore iniquo.
  149. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  150. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  151. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  152. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  153. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  154. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  155. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  156. quicque sua de materia grandescere alique.
  157. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  158. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  159. nec porro secreta cibo natura animantum
  160. propagare genus possit vitamque tueri;
  161. ut potius multis communia corpora rebus
  162. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  163. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  164. Denique cur homines tantos natura parare
  165. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  166. transire et magnos manibus divellere montis
  167. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  168. si non, materies quia rebus reddita certast
  169. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  170. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  171. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  172. aeris in teneras possint proferrier auras.
  173. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  174. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  175. esse videlicet in terris primordia rerum
  176. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  177. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  178. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  179. sponte sua multo fieri meliora videres.
  180. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  181. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  182. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  183. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  184. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  185. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  186. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  187. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  188. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  189. nullius exitium patitur natura videri.
  190. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  191. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  192. unde animale genus generatim in lumina vitae
  193. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  194. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  195. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  196. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  197. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  198. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  199. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  200. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  201. inmortali sunt natura praedita certe.
  202. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  203. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  204. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  205. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  206. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  207. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  208. contextum vis deberet dissolvere quaeque.