De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. discidio potis est seiungi seque gregari,
  2. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  3. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  4. servitium contra paupertas divitiaeque,
  5. libertas bellum concordia cetera quorum
  6. adventu manet incolumis natura abituque,
  7. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  8. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  9. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  10. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  11. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  12. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  13. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  14. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  15. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  16. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  17. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  18. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  19. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  20. denique materies si rerum nulla fuisset
  21. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  22. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  23. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  24. clara accendisset saevi certamina belli
  25. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  26. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  27. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  28. non ita uti corpus per se constare neque esse
  29. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  30. sed magis ut merito possis eventa vocare
  31. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  32. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  33. partim concilio quae constant principiorum.
  34. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  35. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  36. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  37. in rebus solido reperiri corpore posse.
  38. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  39. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  40. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  41. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  42. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  43. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  44. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  45. sensimus infuso lympharum rore superne.
  46. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  47. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  48. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  49. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  50. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  51. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  52. Principio quoniam duplex natura duarum
  53. dissimilis rerum longe constare repertast,
  54. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  55. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  56. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  57. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  58. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  59. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  60. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  61. materiem circum solidam constare necessest;
  62. nec res ulla potest vera ratione probari
  63. corpore inane suo celare atque intus habere,
  64. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  65. id porro nihil esse potest nisi materiai
  66. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  67. materies igitur, solido quae corpore constat,
  68. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  69. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  70. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  71. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  72. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  73. alternis igitur ni mirum corpus inani
  74. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  75. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  76. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  77. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  78. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  79. nec ratione queunt alia temptata labare;
  80. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  81. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  82. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  83. nec capere umorem neque item manabile frigus
  84. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  85. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  86. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  87. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  88. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  89. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  90. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  91. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  92. at quoniam supra docui nil posse creari
  93. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  94. esse inmortali primordia corpore debent,
  95. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  96. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  97. sunt igitur solida primordia simplicitate
  98. nec ratione queunt alia servata per aevom
  99. ex infinito iam tempore res reparare.
  100. denique si nullam finem natura parasset
  101. frangendis rebus, iam corpora materiai
  102. usque redacta forent aevo frangente priore,
  103. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  104. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  105. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  106. quam rursus refici; qua propter longa diei
  107. infinita aetas ante acti temporis omnis
  108. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  109. numquam relicuo reparari tempore posset.
  110. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  111. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  112. et finita simul generatim tempora rebus
  113. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  114. Huc accedit uti, solidissima materiai
  115. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  116. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  117. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  118. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  119. at contra si mollia sint primordia rerum,
  120. unde queant validi silices ferrumque creari,
  121. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  122. principio fundamenti natura carebit.
  123. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  124. quorum condenso magis omnia conciliatu
  125. artari possunt validasque ostendere viris.
  126. porro si nullast frangendis reddita finis
  127. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  128. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  129. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  130. at quoniam fragili natura praedita constant,
  131. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  132. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  133. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  134. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  135. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  136. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  137. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  138. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  139. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  140. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  141. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  142. commutari aliqua possent ratione revicta,
  143. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  144. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  145. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  146. nec totiens possent generatim saecla referre
  147. naturam mores victum motusque parentum.
  148. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  149. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  150. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  151. et minima constat natura nec fuit umquam
  152. per se secretum neque post hac esse valebit,
  153. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  154. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  155. agmine condenso naturam corporis explent;
  156. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  157. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  158. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  159. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  160. non ex illorum conventu conciliata,
  161. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  162. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  163. concedit natura reservans semina rebus.
  164. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  165. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  166. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  167. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  168. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  169. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  170. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  171. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  172. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  173. credere posse animum, victus fateare necessest
  174. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  175. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  176. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  177. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  178. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  179. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  180. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  181. non possunt ea quae debet genitalis habere
  182. materies, varios conexus pondera plagas
  183. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  184. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  185. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  186. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  187. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  188. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  189. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  190. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  191. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  192. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  193. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  194. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  195. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  196. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  197. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  198. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  199. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  200. languidior porro disiectis disque supatis.
  201. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  202. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  203. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  204. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  205. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  206. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  207. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  208. ardua dum metuunt, amittunt vera viai