De Rerum Natura
Lucretius
-
- omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
- infinita aetas consumpse ante acta diesque.
- quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
- e quibus haec rerum consistit summa refecta,
- inmortali sunt natura praedita certe.
- haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
- Denique res omnis eadem vis causaque volgo
- conficeret, nisi materies aeterna teneret,
- inter se nexus minus aut magis indupedita;
- tactus enim leti satis esset causa profecto,
- quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
- contextum vis deberet dissolvere quaeque.
- at nunc, inter se quia nexus principiorum
- dissimiles constant aeternaque materies est,
- incolumi remanent res corpore, dum satis acris
- vis obeat pro textura cuiusque reperta.
- haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
- discidio redeunt in corpora materiai.
- postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
- in gremium matris terrai praecipitavit;
- at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
- arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
- hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
- hinc laetas urbes pueris florere videmus
- frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
- hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
- corpora deponunt et candens lacteus umor
- uberibus manat distentis, hinc nova proles
- artubus infirmis teneras lasciva per herbas
- ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
- haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
- quando alit ex alio reficit natura nec ullam
- rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
- Nunc age, res quoniam docui non posse creari
- de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
- ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
- quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
- accipe praeterea quae corpora tute necessest
- confiteare esse in rebus nec posse videri.
- Principio venti vis verberat incita corpus
- ingentisque ruit navis et nubila differt,
- inter dum rapido percurrens turbine campos
- arboribus magnis sternit montisque supremos
- silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
- cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
- sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
- quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
- verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
- nec ratione fluunt alia stragemque propagant
- et cum mollis aquae fertur natura repente
- flumine abundanti, quam largis imbribus auget
- montibus ex altis magnus decursus aquai
- fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
- nec validi possunt pontes venientis aquai
- vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
- molibus incurrit validis cum viribus amnis,
- dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
- grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
- sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
- quae vel uti validum cum flumen procubuere
- quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
- impetibus crebris, inter dum vertice torto
- corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
- quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
- quandoquidem factis et moribus aemula magnis
- amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
- Tum porro varios rerum sentimus odores
- nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
- nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
- usurpare oculis nec voces cernere suemus;
- quae tamen omnia corporea constare necessest
- natura, quoniam sensus inpellere possunt;
- tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
- Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
- uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
- at neque quo pacto persederit umor aquai
- visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
- in parvas igitur partis dispergitur umor,
- quas oculi nulla possunt ratione videre.
- quin etiam multis solis redeuntibus annis
- anulus in digito subter tenuatur habendo,
- stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
- ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
- strataque iam volgi pedibus detrita viarum
- saxea conspicimus; tum portas propter aena
- signa manus dextras ostendunt adtenuari
- saepe salutantum tactu praeterque meantum.
- haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
- sed quae corpora decedant in tempore quoque,
- invida praeclusit speciem natura videndi.
- Postremo quae cumque dies naturaque rebus
- paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
- nulla potest oculorum acies contenta tueri,
- nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
- nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
- quid quoque amittant in tempore cernere possis.
- corporibus caecis igitur natura gerit res.
- Nec tamen undique corporea stipata tenentur
- omnia natura; namque est in rebus inane.
- quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
- nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
- de summa rerum et nostris diffidere dictis.
- qua propter locus est intactus inane vacansque.
- quod si non esset, nulla ratione moveri
- res possent; namque officium quod corporis exstat,
- officere atque obstare, id in omni tempore adesset
- omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,