De Rerum Natura
Lucretius
-
- commemorat speciem lacrimas effundere salsas
- coepisse et rerum naturam expandere dictis.
- qua propter bene cum superis de rebus habenda
- nobis est ratio, solis lunaeque meatus
- qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
- in terris, tunc cum primis ratione sagaci
- unde anima atque animi constet natura videndum,
- et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
- terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
- cernere uti videamur eos audireque coram,
- morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
- Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
- difficile inlustrare Latinis versibus esse,
- multa novis verbis praesertim cum sit agendum
- propter egestatem linguae et rerum novitatem;
- sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
- suavis amicitiae quemvis efferre laborem
- suadet et inducit noctes vigilare serenas
- quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
- clara tuae possim praepandere lumina menti,
- res quibus occultas penitus convisere possis.
- hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
- non radii solis neque lucida tela diei
- discutiant, sed naturae species ratioque.
- Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
- nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
- quippe ita formido mortalis continet omnis,
- quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
- quorum operum causas nulla ratione videre
- possunt ac fieri divino numine rentur.
- quas ob res ubi viderimus nil posse creari
- de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
- perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
- et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
- Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
- omne genus nasci posset, nil semine egeret.
- e mare primum homines, e terra posset oriri
- squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
- armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
- incerto partu culta ac deserta tenerent.
- nec fructus idem arboribus constare solerent,
- sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
- quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
- qui posset mater rebus consistere certa?
- at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
- inde enascitur atque oras in luminis exit,
- materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
- atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
- quod certis in rebus inest secreta facultas.
- Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
- vites autumno fundi suadente videmus,
- si non, certa suo quia tempore semina rerum
- cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
- dum tempestates adsunt et vivida tellus
- tuto res teneras effert in luminis oras?
- quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
- incerto spatio atque alienis partibus anni,
- quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
- concilio possent arceri tempore iniquo.
- Nec porro augendis rebus spatio foret usus
- seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
- nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
- e terraque exorta repente arbusta salirent.
- quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
- paulatim crescunt, ut par est semine certo,
- crescentesque genus servant; ut noscere possis
- quicque sua de materia grandescere alique.
- Huc accedit uti sine certis imbribus anni
- laetificos nequeat fetus submittere tellus
- nec porro secreta cibo natura animantum
- propagare genus possit vitamque tueri;
- ut potius multis communia corpora rebus
- multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
- quam sine principiis ullam rem existere posse.
- Denique cur homines tantos natura parare
- non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
- transire et magnos manibus divellere montis
- multaque vivendo vitalia vincere saecla,
- si non, materies quia rebus reddita certast
- gignundis, e qua constat quid possit oriri?
- nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
- semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
- aeris in teneras possint proferrier auras.
- Postremo quoniam incultis praestare videmus
- culta loca et manibus melioris reddere fetus,
- esse videlicet in terris primordia rerum
- quae nos fecundas vertentes vomere glebas
- terraique solum subigentes cimus ad ortus;
- quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
- sponte sua multo fieri meliora videres.
- Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
- dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
- nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
- ex oculis res quaeque repente erepta periret;
- nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
- discidium parere et nexus exsolvere posset.
- quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
- donec vis obiit, quae res diverberet ictu
- aut intus penetret per inania dissoluatque,
- nullius exitium patitur natura videri.
- Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
- si penitus peremit consumens materiem omnem,
- unde animale genus generatim in lumina vitae
- redducit Venus, aut redductum daedala tellus
- unde alit atque auget generatim pabula praebens?
- unde mare ingenuei fontes externaque longe
- flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?