De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  2. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  3. unde animale genus generatim in lumina vitae
  4. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  5. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  6. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  7. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  8. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  9. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  10. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  11. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  12. inmortali sunt natura praedita certe.
  13. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  14. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  15. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  16. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  17. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  18. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  19. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  20. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  21. dissimiles constant aeternaque materies est,
  22. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  23. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  24. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  25. discidio redeunt in corpora materiai.
  26. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  27. in gremium matris terrai praecipitavit;
  28. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  29. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  30. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  31. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  32. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  33. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  34. corpora deponunt et candens lacteus umor
  35. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  36. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  37. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  38. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  39. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  40. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  41. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  42. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  43. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  44. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  45. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  46. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  47. Principio venti vis verberat incita corpus
  48. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  49. inter dum rapido percurrens turbine campos
  50. arboribus magnis sternit montisque supremos
  51. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  52. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  53. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  54. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  55. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  56. nec ratione fluunt alia stragemque propagant