De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et cum mollis aquae fertur natura repente
  2. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  3. montibus ex altis magnus decursus aquai
  4. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  5. nec validi possunt pontes venientis aquai
  6. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  7. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  8. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  9. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  10. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  11. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  12. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  13. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  14. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  15. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  16. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  17. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  18. Tum porro varios rerum sentimus odores
  19. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  20. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  21. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  22. quae tamen omnia corporea constare necessest
  23. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  24. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  25. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  26. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  27. at neque quo pacto persederit umor aquai
  28. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  29. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  30. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  31. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  32. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  33. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  34. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  35. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  36. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  37. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  38. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  39. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  40. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  41. invida praeclusit speciem natura videndi.
  42. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  43. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  44. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  45. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  46. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  47. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  48. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  49. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  50. omnia natura; namque est in rebus inane.
  51. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  52. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  53. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  54. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  55. quod si non esset, nulla ratione moveri
  56. res possent; namque officium quod corporis exstat,