De Rerum Natura
Lucretius
-
- at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
- inde enascitur atque oras in luminis exit,
- materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
- atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
- quod certis in rebus inest secreta facultas.
- Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
- vites autumno fundi suadente videmus,
- si non, certa suo quia tempore semina rerum
- cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
- dum tempestates adsunt et vivida tellus
- tuto res teneras effert in luminis oras?
- quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
- incerto spatio atque alienis partibus anni,
- quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
- concilio possent arceri tempore iniquo.
- Nec porro augendis rebus spatio foret usus
- seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
- nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
- e terraque exorta repente arbusta salirent.
- quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
- paulatim crescunt, ut par est semine certo,
- crescentesque genus servant; ut noscere possis
- quicque sua de materia grandescere alique.
- Huc accedit uti sine certis imbribus anni
- laetificos nequeat fetus submittere tellus
- nec porro secreta cibo natura animantum
- propagare genus possit vitamque tueri;
- ut potius multis communia corpora rebus
- multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
- quam sine principiis ullam rem existere posse.
- Denique cur homines tantos natura parare
- non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
- transire et magnos manibus divellere montis
- multaque vivendo vitalia vincere saecla,
- si non, materies quia rebus reddita certast
- gignundis, e qua constat quid possit oriri?
- nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
- semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
- aeris in teneras possint proferrier auras.
- Postremo quoniam incultis praestare videmus
- culta loca et manibus melioris reddere fetus,
- esse videlicet in terris primordia rerum
- quae nos fecundas vertentes vomere glebas
- terraique solum subigentes cimus ad ortus;
- quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
- sponte sua multo fieri meliora videres.
- Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
- dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
- nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
- ex oculis res quaeque repente erepta periret;
- nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
- discidium parere et nexus exsolvere posset.
- quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
- donec vis obiit, quae res diverberet ictu
- aut intus penetret per inania dissoluatque,
- nullius exitium patitur natura videri.