De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  2. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  3. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  4. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  5. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  6. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  7. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  8. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  9. res quibus occultas penitus convisere possis.
  10. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  11. non radii solis neque lucida tela diei
  12. discutiant, sed naturae species ratioque.
  13. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  14. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  15. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  16. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  17. quorum operum causas nulla ratione videre
  18. possunt ac fieri divino numine rentur.
  19. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  20. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  21. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  22. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  23. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  24. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  25. e mare primum homines, e terra posset oriri
  26. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  27. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  28. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  29. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  30. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  31. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  32. qui posset mater rebus consistere certa?
  33. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  34. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  35. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  36. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  37. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  38. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  39. vites autumno fundi suadente videmus,
  40. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  41. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  42. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  43. tuto res teneras effert in luminis oras?
  44. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  45. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  46. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  47. concilio possent arceri tempore iniquo.
  48. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  49. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  50. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  51. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  52. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  53. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  54. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  55. quicque sua de materia grandescere alique.
  56. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  57. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  58. nec porro secreta cibo natura animantum
  59. propagare genus possit vitamque tueri;
  60. ut potius multis communia corpora rebus
  61. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  62. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  63. Denique cur homines tantos natura parare
  64. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  65. transire et magnos manibus divellere montis
  66. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  67. si non, materies quia rebus reddita certast
  68. gignundis, e qua constat quid possit oriri?