De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  2. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  3. aeris in teneras possint proferrier auras.
  4. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  5. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  6. esse videlicet in terris primordia rerum
  7. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  8. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  9. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  10. sponte sua multo fieri meliora videres.
  11. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  12. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  13. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  14. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  15. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  16. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  17. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  18. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  19. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  20. nullius exitium patitur natura videri.
  21. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  22. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  23. unde animale genus generatim in lumina vitae
  24. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  25. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  26. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  27. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  28. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  29. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  30. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  31. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  32. inmortali sunt natura praedita certe.
  33. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  34. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  35. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  36. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  37. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  38. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  39. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  40. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  41. dissimiles constant aeternaque materies est,
  42. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  43. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  44. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  45. discidio redeunt in corpora materiai.
  46. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  47. in gremium matris terrai praecipitavit;
  48. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  49. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  50. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  51. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  52. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  53. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  54. corpora deponunt et candens lacteus umor
  55. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  56. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  57. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  58. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  59. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  60. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  61. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  62. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  63. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  64. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  65. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  66. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  67. Principio venti vis verberat incita corpus
  68. ingentisque ruit navis et nubila differt,