De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  2. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  3. naturae primus portarum claustra cupiret.
  4. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  5. processit longe flammantia moenia mundi
  6. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  7. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  8. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  9. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  10. quare religio pedibus subiecta vicissim
  11. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  12. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  13. impia te rationis inire elementa viamque
  14. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  15. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  16. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  17. Iphianassai turparunt sanguine foede
  18. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  19. cui simul infula virgineos circum data comptus
  20. ex utraque pari malarum parte profusast,
  21. et maestum simul ante aras adstare parentem
  22. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  23. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  24. muta metu terram genibus summissa petebat.
  25. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  26. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  27. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  28. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  29. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  30. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  31. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  32. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  33. tantum religio potuit suadere malorum.
  34. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  35. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  36. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  37. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  38. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  39. et merito; nam si certam finem esse viderent
  40. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  41. religionibus atque minis obsistere vatum.
  42. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  43. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  44. ignoratur enim quae sit natura animai,
  45. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  46. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  47. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  48. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  49. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  50. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  51. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  52. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  53. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  54. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  55. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  56. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  57. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  58. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  59. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  60. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  61. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  62. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  63. unde anima atque animi constet natura videndum,
  64. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  65. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  66. cernere uti videamur eos audireque coram,
  67. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  68. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta