De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  2. et merito; nam si certam finem esse viderent
  3. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  4. religionibus atque minis obsistere vatum.
  5. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  6. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  7. ignoratur enim quae sit natura animai,
  8. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  9. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  10. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  11. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  12. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  13. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  14. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  15. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  16. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  17. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  18. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  19. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  20. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  21. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  22. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  23. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  24. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  25. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  26. unde anima atque animi constet natura videndum,
  27. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  28. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  29. cernere uti videamur eos audireque coram,
  30. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  31. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  32. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  33. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  34. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  35. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  36. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  37. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  38. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  39. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  40. res quibus occultas penitus convisere possis.
  41. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  42. non radii solis neque lucida tela diei
  43. discutiant, sed naturae species ratioque.
  44. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  45. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  46. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  47. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  48. quorum operum causas nulla ratione videre
  49. possunt ac fieri divino numine rentur.
  50. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  51. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  52. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  53. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  54. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  55. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  56. e mare primum homines, e terra posset oriri
  57. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  58. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  59. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  60. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  61. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  62. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  63. qui posset mater rebus consistere certa?
  64. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  65. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  66. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  67. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  68. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  69. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  70. vites autumno fundi suadente videmus,
  71. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  72. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  73. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  74. tuto res teneras effert in luminis oras?
  75. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  76. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  77. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  78. concilio possent arceri tempore iniquo.