De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  2. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  3. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  4. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  5. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  6. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  7. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  8. quicque sua de materia grandescere alique.
  9. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  10. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  11. nec porro secreta cibo natura animantum
  12. propagare genus possit vitamque tueri;
  13. ut potius multis communia corpora rebus
  14. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  15. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  16. Denique cur homines tantos natura parare
  17. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  18. transire et magnos manibus divellere montis
  19. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  20. si non, materies quia rebus reddita certast
  21. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  22. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  23. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  24. aeris in teneras possint proferrier auras.
  25. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  26. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  27. esse videlicet in terris primordia rerum
  28. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  29. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  30. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  31. sponte sua multo fieri meliora videres.
  32. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  33. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  34. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  35. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  36. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  37. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  38. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  39. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  40. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  41. nullius exitium patitur natura videri.
  42. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  43. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  44. unde animale genus generatim in lumina vitae
  45. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  46. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  47. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  48. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  49. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  50. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  51. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  52. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  53. inmortali sunt natura praedita certe.
  54. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  55. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  56. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  57. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  58. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  59. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  60. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  61. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  62. dissimiles constant aeternaque materies est,
  63. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  64. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  65. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  66. discidio redeunt in corpora materiai.
  67. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  68. in gremium matris terrai praecipitavit;
  69. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  70. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  71. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  72. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  73. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  74. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  75. corpora deponunt et candens lacteus umor
  76. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  77. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  78. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.