De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quo magis aeternum da dictis, diva, leporem.
  2. effice ut interea fera moenera militiai
  3. per maria ac terras omnis sopita quiescant;
  4. nam tu sola potes tranquilla pace iuvare
  5. mortalis, quoniam belli fera moenera Mavors
  6. armipotens regit, in gremium qui saepe tuum se
  7. reiicit aeterno devictus vulnere amoris,
  8. atque ita suspiciens tereti cervice reposta
  9. pascit amore avidos inhians in te, dea, visus
  10. eque tuo pendet resupini spiritus ore.
  11. hunc tu, diva, tuo recubantem corpore sancto
  12. circum fusa super, suavis ex ore loquellas
  13. funde petens placidam Romanis, incluta, pacem;
  14. nam neque nos agere hoc patriai tempore iniquo
  15. possumus aequo animo nec Memmi clara propago
  16. talibus in rebus communi desse saluti.
  17. omnis enim per se divum natura necessest
  18. immortali aevo summa cum pace fruatur
  19. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  20. nam privata dolore omni, privata periclis,
  21. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  22. nec bene promeritis capitur nec tangitur ira.
  23. Quod super est, vacuas auris animumque sagacem
  24. semotum a curis adhibe veram ad rationem,
  25. ne mea dona tibi studio disposta fideli,
  26. intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
  27. nam tibi de summa caeli ratione deumque
  28. disserere incipiam et rerum primordia pandam,
  29. unde omnis natura creet res, auctet alatque,
  30. quove eadem rursum natura perempta resolvat,
  31. quae nos materiem et genitalia corpora rebus
  32. reddunda in ratione vocare et semina rerum
  33. appellare suemus et haec eadem usurpare
  34. corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
  35. Humana ante oculos foede cum vita iaceret
  36. in terris oppressa gravi sub religione,
  37. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  38. horribili super aspectu mortalibus instans,
  39. primum Graius homo mortalis tollere contra
  40. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  41. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  42. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  43. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  44. naturae primus portarum claustra cupiret.
  45. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  46. processit longe flammantia moenia mundi
  47. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  48. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  49. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  50. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  51. quare religio pedibus subiecta vicissim
  52. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  53. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  54. impia te rationis inire elementa viamque
  55. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  56. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  57. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  58. Iphianassai turparunt sanguine foede
  59. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  60. cui simul infula virgineos circum data comptus
  61. ex utraque pari malarum parte profusast,
  62. et maestum simul ante aras adstare parentem
  63. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  64. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  65. muta metu terram genibus summissa petebat.
  66. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  67. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  68. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  69. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  70. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  71. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  72. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  73. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  74. tantum religio potuit suadere malorum.
  75. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  76. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  77. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  78. somnia, quae vitae rationes vertere possint