De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inter dum resilire tamen coguntur et una
  2. principiis rerum spatium tempusque fugai
  3. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  4. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  5. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  6. infinita opus est vis undique materiai.
  7. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  8. in medium summae quod dicunt omnia niti
  9. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  10. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  11. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  12. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  13. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  14. nitier in terraque retro requiescere posta,
  15. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  16. et simili ratione animalia suppa vagari
  17. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  18. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  19. sponte sua possint in caeli templa volare;
  20. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  21. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  22. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  23. sed vanus stolidis haec * * *
  24. amplexi quod habent perv * * *
  25. nam medium nihil esse potest * * *
  26. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  27. possit ibi quicquam consistere * * *
  28. quam quavis alia longe ratione * * *
  29. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  30. per medium, per non medium, concedere debet
  31. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  32. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  33. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  34. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  35. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  36. haud igitur possunt tali ratione teneri
  37. res in concilium medii cuppedine victae.
  38. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt