De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  2. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  3. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  4. at contra tenuis exponunt aeris auras
  5. et calidos simul a medio differrier ignis,
  6. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  7. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  8. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  9. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  10. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  11. ---
  12. ---
  13. ---
  14. ---
  15. ---
  16. ---
  17. ---
  18. ---
  19. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  20. diffugiant subito magnum per inane soluta
  21. et ne cetera consimili ratione sequantur
  22. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  23. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  24. inter permixtas rerum caelique ruinas
  25. corpora solventes abeat per inane profundum,
  26. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  27. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  28. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  29. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  30. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  31. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  32. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  33. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  34. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.