Letters to his brother Quintus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
nec tamen haec oratio mea est eius modi ut te in tuos aut durum esse nimium aut suspiciosum velim. nam si quis est eorum qui tibi bienni spatio numquam in suspicionem avaritiae venerit, ut ego Caesium et Chaerippum et Labeonem et audio et quia cognovi existimo, nihil est quod non et iis et si quis est alius eiusdem modi et committi et credi rectissime putem ; sed si quis est in quo iam offenderis, de quo aliquid senseris, huic nihil credideris, nullam partem existimationis tuae commiseris.
in provincia vero ipsa si quem es nactus qui in tuam familiaritatem penitus intrarit, qui nobis ante fuerit ignotus, huic quantum credendum sit vide, non quin possint multi esse provinciales viri boni, sed hoc sperare licet, iudicare periculosum est. multis enim simulationum involucris tegitur et quasi velis quibusdam obtenditur unius cuiusque natura ; frons, oculi, vultus persaepe mentiuntur, oratio vero saepissime. quam ob rem qui potes reperire ex eo genere hominum qui pecuniae cupiditate adducti careant iis rebus omnibus a quibus nos divulsi esse non possumus, te autem, alienum hominem, ament ex animo ac non sui commodi causa simulent? mihi quidem permagnum videtur, praesertim si idem homines privatum non fere quemquam, praetores semper omnis amant quo ex genere si quem forte tui cognosti amantiorem (fieri enim potuit) quam temporis, hunc vero ad tuum numerum libenter ascribito ; sin autem id non perspicies, nullum genus erit in familiaritate cavendum magis, propterea quod et omnis vias pecuniae norunt et omnia pecuniae causa faciunt et quicum victuri non sunt eius existimationi consulere non curant.
atque etiam e Graecis ipsis diligenter cavendae sunt quaedam familiaritates praeter hominum perpaucorum si qui sunt vetere Graecia digni ; sic vero fallaces sunt permulti et leves et diuturna servitute ad nimiam adsentationem eruditi. quos ego universos adhiberi liberaliter, optimum quemque hospitio amicitiaque coniungi dico oportere ; nimiae familiaritates eorum neque tam fideles sunt (non enim audent adversari nostris voluntatibus) et invident non nostris solum verum etiam suis.