Letters to his brother Quintus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
iam qui in eius modi rebus, in quibus vereor etiam ne durior sim, cautus esse velim ac diligens, quo me animo in servis esse censes? quos quidem cum omnibus in locis tum praecipue in provinciis regere debemus. quo de genere multa praecipi possunt sed hoc et brevissimum est et facillime teneri potest, ut ita se gerant in istis Asiaticis itineribus ut si iter Appia via faceres, neve interesse quicquam putent utrum Trallis an Formias venerint. ac si quis est ex servis egregie fidelis, sit in domesticis rebus et privatis ; quae res ad officium imperi tui atque ad aliquam partem rei publicae pertinebunt, de iis rebus ne quid attingat. multa enim quae recte committi servis fidelibus possunt tamen sermonis et vituperationis vitandae causa committenda non sunt.
sed nescio quo pacto ad praecipiendi rationem delapsa est oratio mea, cum id mihi propositum initio non fuisset. quid enim ei praecipiam quem ego in hoc praesertim genere intellegam prudentia non esse inferiorem quam me, usu vero etiam superiorem? sed tamen si ad ea quae faceres auctoritas accederet mea, tibi ipsi illa putavi fore iucundiora. qua re sint haec fundamenta dignitatis tuae, tua primum integritas et continentia, deinde omnium qui tecum sunt pudor, delectus in familiaritatibus et provincialium hominum et Graecorum percautus et diligens, familiae gravis et constans disciplina.
quae cum honesta sint in his privatis nostris cotidianisque rationibus, in tanto imperio, tam depravatis moribus, tam corruptrice provincia divina videantur necesse est. haec institutio atque haec disciplina potest sustinere in rebus statuendis et decernendis eam severitatem qua tu in iis rebus usus es ex quibus non nullas simultates cum magna mea laetitia susceptas habemus ; nisi forte me Paconi nescio cuius, hominis ne Graeci quidem ac Mysi aut Phrygis potius, querelis moveri putas aut Tusceni, hominis furiosi ac sordidi, vocibus, cuius tu ex impurissimis faucibus inhonestissimam cupiditatem eripuisti summa cum aequitate