Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quaestorem habes non tuo iudicio delectum sed eum quem sors dedit. hunc oportet et sua sponte esse moderatum et tuis institutis ac praeceptis obtemperare. quorum si quis forte esset sordidior, ferres eatenus quoad per se neglegeret eas leges quibus esset astrictus, non ut ea potestate quam tu ad dignitatem permisisses ad quaestum uteretur neque enim mihi sane placet, praesertim cum hi mores tantum iam ad nimiam lenitatem et ad ambitionem incubuerint, scrutari te omnis sordis, excutere unum quemque eorum, sed quanta sit in quoque fides tantum cuique committere atque inter hos eos, quos tibi comites et adiutores negotiorum publicorum dedit ipsa res publica, dumtaxat finibus iis praestabis quos ante praescripsi ;

quos vero aut ex domesticis convictionibus aut ex necessariis apparitionibus tecum esse voluisti, qui quasi ex cohorte praetoris appellari solent horum non modo facta sed etiam dicta omnia praestanda nobis sunt. sed habes eos tecum, quos possis recte facientis facile diligere, minus consulentis existimationi tuae facillime coercere A quibus, rudis cum esses, videtur potuisse tua liberalitas decipi ; nam ut quisque est vir optimus, ita difficillime esse alios improbos suspicatur ; nunc vero tertius hic annus habeat integritatem eandem quam superiores, cautiorem etiam ac diligentiorem.

sint aures tuae eae quae id quod audiunt existimentur audire, non in quas ficte et simulate quaestus causa insusurretur. sit anulus tuus non ut vas aliquod sed tamquam ipse tu, non minister alienae voluntatis sed testis tuae. accensus sit eo numero quo eum maiores nostri esse voluerunt qui hoc non in benefici loco sed in laboris ac muneris non temere nisi libertis suis deferebant, quibus illi quidem non multo secus ac servis imperabant. sit lictor non suae sed tuae lenitatis apparitor, maioraque praeferant fasces illi ac secures dignitatis insignia quam potestatis. toti denique sit provinciae cognitum tibi omnium quibus praesis salutem, liberos, famam, fortunas esse carissimas. denique haec opinio sit, non modo iis qui aliquid acceperint sed iis etiam qui dederint te inimicum si id cognoveris futurum. neque vero quisquam dabit, cum erit hoc perspectum, nihil per eos qui simulant se apud te multum posse abs te solere impetrari.