Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Sicca, ut scribit, etiam si nihil confecerit cum A. Silio, tamen se scribit x Kal. esse venturum. tuis occupationibus

ignosco eaeque mihi sunt notae. de voluntate tua ut simul simus vel studio potius et cupiditate non dubito.

de Nicia quod scribis, si ita me haberem ut eius humanitate frui possem, in primis vellem illum mecum habere. sed mihi solitudo et recessus provincia est. quod quia facile ferebat Sicca, eo magis illum desidero. praeterea nosti Niciae nostri imbecillitatem, mollitiam, consuetudinem victus. cur ergo illi molestus esse velim, cum mihi ille iucundus esse non possit? voluntas tamen eius mihi grata est. unam rem ad me scripsisti; de qua decrevi nihil tibi rescribere. spero enim me a te impetrasse ut privares me ista molestia. Piliae et Atticae salutem.

Scr. Asturae x K. Apr. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

de Siliano negotio, etsi mihi non est ignota condicio, tamen hodie me ex Sicca arbitror omnia cogniturum. Cottae quod negas te nosse, ultra Silianam villam est, quam puto tibi notam esse, villula sordida et valde pusilla, nil agri, ad nullam rem loci satis nisi ad eam quam quaero. sequor celebritatem. sed si perficitur de hortis Sili, hoc est si perficis (est enim totum positum in te), nihil est scilicet quod de Cottae cogitemus.

de Cicerone ut scribis ita faciam; ipsi permittam de tempore. nummorum quantum opus erit ut permutetur tu videbis. ex Aledio quod scribas si quid inveneris scribes. et ego ex tuis animadverto litteris et profecto tu ex meis nihil habere nos quod scribamus: eadem cotidie quae iam

iamque ipsa contrita sunt. tamen facere non possum quin cotidie ad te mittam ut tuas accipiam.

de Bruto tamen, si quid habebis. sciri enim iam puto ubi Pansam exspectet. si, ut consuetudo est, in prima provincia, circiter Kal. adfuturus videtur. vellem tardius; valde enim urbem fugio multas ob causas. itaque id ipsum dubito an excusationem aliquam ad illum parem; quod quidem video facile esse. sed habemus satis temporis ad cogitandum. Piliae, Atticae salutem.

Scr. Asturae ix K. Apr. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

de Silio nilo plura cognovi ex praesente Sicca quam ex litteris eius. scripserat enim diligenter. si igitur tu illum conveneris, scribes ad me si quid videbitur. de quo putas ad me missum esse, sit missum necne nescio; dictum quidem mihi certe nihil est. tu igitur, ut coepisti, et si quid ita conficies, quod equidem non arbitror fieri posse, ut illi probetur, Ciceronem, si tibi placebit, adhibebis. eius aliquid interest videri illius causa voluisse, mea quidem nihil nisi quod tu scis, quod ego magni aestimo.

quod me ad meam consuetudinem revocas, fuit meum quidem iam pridem rem publicam lugere, quod faciebam, sed mitius; erat enim ubi acquiescerem. nunc plane nec ego victum nec vitam illam colere possum nec in ea re quid aliis videatur mihi puto curandum; mea mihi conscientia pluris est quam omnium sermo. quod me ipse per litteras consolatus sum, non paenitet me quantum profecerim.

maerorem minui, dolorem nec potui nec, si possem, vellem.

de Triario bene interpretaris voluntatem meam. tu vero nihil nisi ut illi volent. amo illum mortuum, tutor sum liberis, totam domum diligo. de Castriciano negotio, si Castricius pro mancipiis pecuniam accipere volet eamque †ei† solvi ut nunc solvitur, certe nihil est commodius. sin autem ita actum est ut ipsa mancipia abduceret, non mihi videtur esse aequum (rogas enim me ut tibi scribam quid mihi videatur); nolo enim negoti Quintum fratrem quicquam habere; quod videor mihi intellexisse tibi videri idem. Publilius, si aequinoctium exspectat, ut scribis Aledium dicere, navigaturus videtur. mihi autem dixerat per Siciliam. utrum et quando velim scire. et velim aliquando, cum erit tuum commodum, Lentulum puerum visas eique de mancipiis quae tibi videbitur attribuas. Piliae, Atticae salutem.

Scr. Asturae viii K. Apr. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

Silius, ut scribis, hodie. cras igitur vel potius cum poteris scribes, si quid erit cum videris. nec ego Brutum vito nec tamen ab eo levationem ullam exspecto; sed erant causae cur hoc tempore istic esse nollem. quae si manebunt, quaerenda erit excusatio ad Brutum et, ut nunc est, mansurae videntur.

de hortis, quaeso, explica. caput illud est quod scis. sequitur ut etiam mihi ipsi quiddam opus sit; nec enim esse in turba possum nec a vobis abesse. huic meo consilio nihil reperio isto loco aptius et de hac re quid tui

consili sit. mihi persuasum est et eo magis quod idem intellexi tibi videri me ab Oppio et Balbo valde diligi. cum his communices quanto opere et qua re velim hortos; sed id ita posse, si expediatur illud Faberianum; sint ne igitur auctores futuri. si qua etiam iactura facienda sit in repraesentando, quoad possunt adducito; totum enim illud desperatum. denique intelleges ecquid inclinent ad hoc meum consilium adiuvandum. si quid erit, magnum est adiumentum; si minus, quacumque ratione contendamus. vel tu illud
ἐγγήραμα,
quem ad modum scripsisti, vel ἐντάφιον putato. de illo Ostiensi nihil est cogitandum. si hoc non adsequimur (a Lamia non puto posse), Damasippi experiendum est.

Scr. Asturae vi Id. Apr. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

quaero quod ad te scribam, sed nihil est: eadem cotidie. quod Lentulum invisis valde gratum. pueros attribue ei quot et quos videbitur. de Sili voluntate vendendi et de eo, quanti, tu vereri videris primum ne nolit, deinde ne tanti. Sicca aliter; sed tibi adsentior. qua re, ut ei placuit, scripsi ad Egnatium. quod Silius te cum Clodio loqui vult, potes id mea voluntate facere commodiusque est quam quod ille a me petit, me ipsum scribere ad Clodium.

de mancipiis Castricianis commodissimum esse credo transigere Egnatium, quod scribis te ita futurum putare. cum Ovia, quaeso, vide ut conficiatur. quoniam, ut scribis, nox erat, in hodierna epistula plura exspecto.

Scr. Asturae iv. K. Apr. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

Silium mutasse sententiam Sicca mirabatur. equidem magis miror quod, cum in filium causam conferret quae mihi non iniusta videtur (habet enim qualem vult), ais te putare, si addiderimus aliud a quo refugiat, cum ab ipso id fuerit destinatum, venditurum.

quaeris a me quod summum pretium constituam et quantum anteire istos hortos Drusi. accessi numquam; Coponianam villam et veterem et non magnam novi, silvam nobilem, fructum autem neutrius, quod tamen puto nos scire oportere. sed mihi utrivis istorum tempore magis meo quam ratione aestimandi sunt. possim autem adsequi necne tu velim cogites. si enim Faberianum venderem, explicare vel repraesentatione non dubitarem de Silianis, si modo adduceretur ut venderet. si venalis non haberet, transirem ad Drusum vel tanti quanti Egnatius illum velle tibi dixit. magno etiam adiumento nobis Hermogenes potest esse in repraesentando. at tu concede mihi, quaeso, ut eo animo sim quo is debeat esse qui emere cupiat, et tamen ita servio cupiditati et dolori meo ut a te regi velim.

Scr. Asturae v K. Apr. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

Egnatius mihi scripsit. is si quid tecum locutus erit (commodissime enim per eum agi potest) ad me scribes, et id agendum puto. nam cum Silio non video confici posse. Piliae et Atticae salutem.

haec ad te mea manu. vide, quaeso, quid agendum sit. Publilia ad me scripsit matrem suam, †cum Publilio loqueretur†, ad me cum illo venturam et se una, si ego paterer. orat multis et supplicibus verbis ut liceat et ut sibi rescribam. res quam molesta sit vides. rescripsi mi etiam gravius esse quam tum cum illi dixissem me solum esse velle; qua re nolle me hoc tempore eam ad me venire. putabam si nihil rescripsissem illam cum matre venturam; nunc non puto. apparebat enim illas litteras non esse ipsius. illud autem quod fore video ipsum volo vitare ne illae ad me veniant, et una est vitatio ut ego avolem. nollem, sed necesse est. te hoc nunc rogo ut explores ad quam diem hic ita possim esse ut ne opprimar. ages, ut scribis, temperate.

Ciceroni velim hoc proponas, ita tamen, si tibi non iniquum videbitur, ut sumptus huius peregrinationis quibus, si Romae esset domumque conduceret, quod facere cogitabat, facile contentus futurus erat, accommodet ad mercedes Argileti et Aventini, et cum ei proposueris, ipse velim reliqua moderere quem ad modum ex iis mercedibus suppeditemus ei quod opus sit. praestabo nec Bibulum nec Acidinum nec Messallam, quos Athenis futuros audio maiores sumptus facturos quam quod ex eis mercedibus recipietur. itaque velim videas primum conductores qui sint et quanti, deinde ut sint qui ad diem solvant et quid viatici, quid instrumenti satis sit. iumento certe Athenis

nihil opus est. quibus autem in via utatur domi sunt plura quam opus erat, quod etiam tu animadvertis.

Scr. Asturae vii K. Apr. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

ego, ut heri ad te scripsi, si et Silius is fuerit quem tu putas nec Drusus facilem se praebuerit, Damasippum velim adgrediare. is, opinor, ita partis fecit in ripa nescio quotenorum iugerum ut certa pretia constitueret; quae mihi nota non sunt. scribes ad me igitur quicquid egeris.

vehementer me sollicitat Atticae nostrae valetudo ut verear etiam ne quae culpa sit. sed et paedagogi probitas et medici adsiduitas et tota domus in omni genere diligens me rursus id suspicari vetat. cura igitur; plura enim non possum.

Scr. Asturae iii K. Apr. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

ego hic vel sine Sicca (Tironi enim melius est) facillime possem esse ut in malis sed, quom scribas videndum mihi esse ne opprimar, ex quo intellegam te certum diem illius profectionis non habere, putavi esse commodius me istuc venire; quod idem video tibi placere. cras igitur in Siccae suburbano. inde, quem ad modum suades, puto me in Ficulensi fore.

quibus de rebus ad me scripsisti, quoniam ipse venio, coram videbimus. tuam quidem et in agendis nostris rebus et in consiliis ineundis mihique dandis in ipsis litteris quas mittis benevolentiam, diligentiam, prudentiam mirifice diligo. tu tamen si quid cum Silio, vel illo ipso die quo ad Siccam venturus ero, certiorem me velim

facias, et maxime cuius loci detractionem fieri velit. quod enim scribis
extremi,
vide ne is ipse locus sit cuius causa de tota re, ut scis, est a nobis cogitatum. Hirti epistulam tibi misi et recentem et benevole scriptam.