Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
Pansa si hodie, ut putabas, profectus est, posthac iam incipito scribere ad me de Bruti adventu quid exspectes, id est quos ad dies. id, si scies ubi iam sit, facile coniectura adsequere.
quod ad Tironem de Terentia scribis, obsecro te, mi Attice, suscipe totum negotium. vides et officium agi meum quoddam cui tu es conscius et, ut non nulli putant, Ciceronis rem. me quidem id multo magis movet quod mihi est et sanctius et antiquius, praesertim cum hoc alterum neque sincerum neque firmum putem fore.
nondum videris perspicere quam me nec Antonius commovent nec quicquam iam eius modi possit commovere.
de Terentia autem scripsi ad te eis litteris quas dederam pridie. quod me hortaris idque a ceteris desiderari scribis ut dissimulem me tam graviter dolere, possumne magis quam quom totos dies consumo in litteris? quod etsi non dissimulationis sed potius leniendi et sanandi animi causa facio, tamen si mihi minus proficio simulationi certe facio satis.minus multa ad te scripsi, quod exspectabam tuas litteras ad eas quas pridie dederam. exspectabam autem maxime de fano, non nihil etiam de Terentia. velim me facias certiorem proximis litteris Cn. Caepio Serviliae Claudi pater vivone patre suo naufragio perierit an mortuo, item Rutilia vivone C. Cotta filio suo mortua sit an mortuo. pertinent ad eum librum quem de luctu minuendo scripsimus.
legi Bruti epistulam eamque tibi remisi sane non prudenter rescriptum ad ea quae requisieras. sed ipse viderit. quamquam illud turpiter ignorat. Catonem primum sententiam putat de animadversione dixisse quam omnes ante dixerant praeter Caesarem et, cum ipsius Caesaris tam severa fuerit qui tum praetorio loco dixerit, consularium putat leniores fuisse, Catuli, Servili, Lucullorum, Curionis, Torquati, Lepidi, Gelli, Volcaci, Figuli, Cottae, L. Caesaris, C. Pisonis, M'. Glabrionis, etiam Silani, Murenae designatorum consulum. cur ego in sententiam Catonis? quia verbis luculentioribus et pluribus rem eandem comprehenderat. me autem hic laudat quod rettulerim, non quod patefecerim, quod cohortatus sim, quod denique ante quam
consulerem ipse iudicaverim. quae omnia quia Cato laudibus extulerat in caelum perscribendaque censuerat, idcirco in eius sententiam est facta discessio. hic autem se etiam tribuere multum mi putat quod scripseritoptimum consulem.quis enim ieiunius dixit inimicus? ad cetera vero tibi quem ad modum rescripsit! tantum rogat de senatus consulto ut corrigas. hoc quidem fecisset, etiam si a librano admonitus esset. sed haec iterum ipse viderit.
de hortis quoniam probas, effice aliquid. rationes meas nosti. si vero etiam a Faberio aliquid recedit nihil negoti est. sed etiam sine eo posse videor contendere. venales certe sunt Drusi, fortasse etiam Lamiani et Cassiani. sed coram.
de Terentia non possum commodius scribere quam tu scribis. officium sit nobis antiquissimum. si quid nos fefellerit, illius malo me quam mei paenitere.
Oviae C. Lolli curanda sunt HS C. negat Eros posse sine me, credo, quod accipienda aliqua sit et danda aestimatio. vellem tibi dixisset. si enim res est ut mihi scripsit parata nec in eo ipso mentitur, per te confici potuit. id cognoscas et conficias velim.
quod me in forum vocas, eo vocas unde etiam bonis meis rebus fugiebam. quid enim mihi foro sine iudiciis, sine curia, in oculos incurrentibus iis quos animo aequo videre non possum? quod autem a me homines postulare scribis ut Romae sim neque mihi ut absim concedere †aut quatenus† eos mihi concedere, iam pridem scito esse, cum
unum te pluris quam omnis illos putem. ne me quidem contemno meoque iudicio multo stare malo quam omnium reliquorum. neque tamen progredior longius quam mihi doctissimi homines concedunt; quorum scripta omnia quaecumque sunt in eam sententiam non legi solum, quod ipsum erat fortis aegroti, accipere medicinam, sed in mea etiam scripta transtuli, quod certe adflicti et fracti animi non fuit. ab his me remediis noli in istam turbam vocare, ne recidam.de Terentia quod mihi omne onus imponis, non cognosco tuam in me indulgentiam. ista enim sunt ipsa vulnera quae non possum tractare sine maximo gemitu. moderare igitur, quaeso, ut potes. neque enim a te plus quam potes postulo.
potes autem quid veri sit perspicere tu unus. de Rutilia quoniam videris dubitare, scribes ad me cum scies sed quam primum, et num Clodia D. Bruto consulari filio suo mortuo vixerit. id de Marcello aut certe de Postumia sciri potest, illud autem de M. Cotta aut de Syro aut de Satyro.
de hortis etiam atque etiam rogo. omnibus meis eorumque quos scio mihi non defuturos facultatibus (sed potero meis) enitendum mihi est. sunt etiam quae vendere facile possim. sed ut non vendam eique usuram pendam a quo emero non plus annum, possum adsequi quod volo, si tu me adiuvas. paratissimi sunt Drusi; cupit enim vendere. proximos puto Lamiae; sed abest. tu tamen, si quid potes, odorare. ne Silius quidem quicquam utitur et iis† usuris facillime sustentabitur. habe tuum negotium nec
quid res mea familiaris postulet quam ego non curo sed quid velim et cur velim existima.putaram te aliquid novi, quod eius modi fuerat initium litterarum,
quamvis non curarem quid in Hispania fieret,tamen te scripturum; sed videlicet meis litteris respondisti ut de foro et de curia. sed domus est, ut ais, forum. quid ipsa domo mihi opus est carenti foro? occidimus, occidimus Attice, iam pridem nos quidem, sed nunc fatemur, postea quam unum quo tenebamur amisimus. itaque solitudinem sequor et tamen, si qua me res isto adduxerit, enitar, si quo modo potero (potero autem), ut praeter te nemo dolorem meum sentiat, si ullo modo poterit, ne tu quidem. atque etiam illa causa est non veniendi. meministi quid ex te Aledius quaesierit. qui etiam nunc molesti sunt, quid existimas, si venero?
de Terentia ita cura ut scribis meque hac ad maximas aegritudines accessione non maxima libera. et ut scias me ita dolere ut non iaceam, quibus consulibus Carneades et ea legatio Romam venerit scriptum est in tuo annali. haec nunc quaero quae causa fuerit (de Oropo, opinor, sed certum nescio) et, si ita est, quae controversiae. praeterea, qui eo tempore nobilis Epicureus fuerit Athenisque praefuerit hortis, qui etiam Athenis πολιτικοὶ fuerint inlustres. quae etiam ex Apollodori puto posse inveniri.
de Attica molestum, sed quoniam leviter, recte esse confido.
de Gamala dubium non mihi erat. unde enim tam felix Ligus pater? nam quid de me dicam, cui ut omnia contingant quae volo, levari non possum? de Drusi hortis, quanti licuisse tu scribis, id ego quoque audieram et, ut opinor, heri ad te scripseram; sed quanti quanti bene emitur quod necesse est. mihi, quoquo modo tu existimas scio enim ego ipse quid de me existimem), levatio quaedam est, si minus doloris at offici debiti. ad Siccam scripsi, quod utitur L. Cotta. si nihil conficietur de Transtiberinis, habet in Ostiensi Cotta celeberrimo loco sed pusillum loci, ad hanc rem tamen plus etiam quam satis. id velim cogites. nec tamen ista pretia hortorum pertimueris. nec mihi iam argento nec veste opus est nec quibusdam amoenis locis; hoc opus est. video etiam a quibus adiuvari possim. sed loquere cum Silio; nihil enim est melius. mandavi etiam Siccae. rescripsit constitutum se cum eo habere. scribet igitur ad me quid egerit, et tu videbis.bene fecit A. Silius qui transegerit. neque enim ei deesse volebam et quid possem timebam. de Ovia confice, ut scribis. de Cicerone tempus esse iam videtur; sed quaero, quod illi opus erit, Athenis permutarine possit an ipsi ferendum sit, de totaque re quem ad modum et quando placeat velim consideres. Publilius iturusne sit in Africam et quando ex Aledio scire poteris. quaeras et ad
me scribas velim.et ut ad meas ineptias redeam, velim me certiorem facias P. Crassus Venuleiae filius vivone P. Crasso consulari patre suo mortuus sit, ut ego meminisse videor, an postea. item quaero de Regillo Lepidi filio rectene meminerim patre vivo mortuum.
Cispiana explicabis itemque Preciana. de Attica optime. et ei salutem dices et Piliae.
scripsit ad me diligenter Sicca de Silio seque ad te rem detulisse; quod tu idem scribis. mihi et res et condicio placet sed ita ut numerato malim quam aestimatione. voluptarias enim possessiones nolet Silius; vectigalibus autem ut his possum esse contentus quae habeo, sic vix minoribus. unde ergo numerato? HS DC exprimes ab Hermogene, cum praesertim necesse erit et domi video esse HS DC. reliquae pecuniae vel usuram Silio pendemus, dum a Faberio vel cum aliquo qui Faberio debet repraesentabimus. erit etiam aliquid alicunde. sed totam rem tu gubernabis.
Drusianis vero hortis multo antepono neque sunt umquam comparati. mihi crede, una me causa movet in qua scio me τετυφῶσθαι. sed, ut facis, obsequere huic errori meo. nam quod scribis
ἐγγήραμα,actum iam de isto est; alia magis quaero.