Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
ante quam a te proxime discessi, numquam mihi venit in mentem, quo plus insumptum in monimentum esset quam nescio quid quod lege conceditur, tantundem populo dandum esse. quod non magno opere moveret, nisi nescio quo modo, ἀλόγωσ fortasse, nollem illud ullo nomine nisi fani appellari. quod si volumus, vereor ne adsequi non possimus nisi mutato loco. hoc quale sit, quaeso, considera. nam etsi minus urgeor meque ipse prope modum conlegi, tamen indigeo tui consili. itaque te vehementer etiam atque etiam rogo magis quam a me vis aut pateris te rogari ut hanc cogitationem toto pectore amplectare.
fanum fieri volo neque hoc mihi eripi potest. sepulcri similitudinem effugere non tam propter poenam legis studeo quam ut maxime adsequar ἀποθέωσιν. quod poteram, si in ipsa villa facerem; sed ut saepe locuti sumus, commutationes dominorum reformido. in agro ubicumque fecero, mihi videor adsequi posse ut posteritas habeat religionem. hae meae tibi ineptiae (fateor enim) ferendae sunt; nam
habeo ne me quidem ipsum quicum tam audacter communicem quam tecum. sin tibi res, si locus, si institutum placet, lege, quaeso, legem mihique eam mitte. si quid in mentem veniet quo modo eam effugere possimus, utemur.ad Brutum si quid scribes, nisi alienum putabis, obiurgato eum quod in Cumano esse noluerit propter eam causam quam tibi dixi. cogitanti enim mihi nihil tam videtur potuisse facere rustice. et si tibi placebit sic agere de fano ut coepimus, velim cohortere et exacuas Cluatium. nam etiam si alio loco placebit, illius nobis opera consilioque utendum puto. tu ad villam fortasse cras.
a te heri duas epistulas accepi, alteram pridie datam Hilaro, alteram eodem die tabellario, accepique ab Aegypta liberto eodem die Piliam et Atticam plane belle se habere. quod mihi Bruti litteras, gratum. ad me quoque misit; quae litterae mihi redditae sunt tertio decimo die. eam ipsam ad te epistulam misi et ad eam exemplum mearum litterarum.
de fano, si nihil mihi hortorum invenis, qui quidem tibi inveniendi sunt, si me tanti facis quanti certe facis, valde probo rationem tuam de Tusculano. quamvis prudens ad cogitandum sis, sicut es, tamen nisi magnae curae tibi esset ut ego consequerer id quod magno opere vellem, numquam ea res tibi tam belle in mentem venire potuisset. sed nescio quo pacto celebritatem requiro; itaque hortos mihi conficias necesse est. maxima est in Scapulae celebritas,
propinquitas praeterea ubi sis, ne totum diem in villam. qua re ante quam discedis, Othonem, si Romae est, convenias pervelim. si nihil erit, etsi tu meam stultitiam consuesti ferre, eo tamen progrediar uti stomachere. Drusus enim certe vendere vult. si ergo aliud non erit, mea erit culpa nisi emero. qua in re ne labar, quaeso, provide. providendi autem una ratio est si quid de Scapulanis possumus. et velim me certiorem facias quam diu in suburbano sis futurus.apud Terentiam tam gratia opus est nobis tua quam auctoritate. sed facies ut videbitur. scio enim si quid mea intersit tibi maiori curae solere esse quam mihi.
Hirtius ad me scripsit Sex. Pompeium Corduba exisse et fugisse in Hispaniam citeriorem, Gnaeum fugisse nescio quo; neque enim curo. nihil praeterea novi. litteras Narbone dedit xiiii Kal. Maias. tu mihi de Canini naufragio quasi dubia misisti. scribes igitur si quid erit certius. quod me a maestitia avocas, multum levaris si locum fano dederis. multa mihi εἰς ἀποθέωσιν in mentem veniunt, sed loco valde opus est. qua re etiam Othonem vide.
non dubito quin occupatissimus fueris qui ad me nihil litterarum; sed homo nequam qui tuum commodum
non exspectarit, cum ob eam unam causam missus esset. nunc quidem, nisi quid te tenuit, suspicor te esse in suburbano. at ego hic scribendo dies totos nihil equidem levor sed tamen aberro.Asinius Pollio ad me scripsit de impuro nostro cognato. quod Balbus minor nuper satis plane, Dolabella obscure, hic apertissime. ferrem graviter si novae aegrimoniae locus esset. sed tamen ecquid impurius? o hominem cavendum! quamquam mihi quidem—sed tenendus dolor est. tu, quoniam necesse nihil est, sic scribes aliquid si vacabis.
quod putas oportere pervideri iam animi mei firmitatem graviusque quosdam scribis de me loqui quam aut te scribere aut Brutum, si qui me fractum esse animo et debilitatum putant sciant quid litterarum et cuius generis conficiam, credo, si modo homines sint, existiment me, sive ita levatus sim ut animum vacuum ad res difficilis scribendas adferam, reprehendendum non esse, sive hanc aberrationem a dolore delegerim quae maxime liberalis sit doctoque homine dignissima, laudari me etiam oportere.
sed cum ego faciam omnia quae facere possim ad me adlevandum, tu effice id quod video te non minus quam me laborare. hoc mihi debere videor neque levari posse nisi solvero aut videro me posse solvere, id est locum qualem volo invenero. heredes Scapulae si istos hortos, ut scribis tibi Othonem dixisse, partibus quattuor factis liceri cogitant, nihil est
scilicet emptori loci; sin venibunt, quid fieri possit videbimus. nam ille locus Publicianus qui est Treboni et Cusini erat ad me adlatus. sed scis aream esse. nullo pacto probo. Clodiae sane placent sed non puto esse venalis. de Drusi hortis, quamvis ab iis abhorreas, ut scribis, tamen eo confugiam nisi quid inveneris. aedificatio me non movet. nihil enim aliud aedificabo nisi id quod etiam si illos non habuero. Κῦρος δ', ε' mihi sic placuit ut cetera Antisthenis, hominis acuti magis quam eruditi.tabellarius ad me cum sine litteris tuis venisset, existimavi tibi eam causam non scribendi fuisse quod pridie scripsisses ea ipsa ad quam rescripsi epistula. exspectaram tamen aliquid de litteris Asini Pollionis. sed nimium ex meo otio tuum specto. quamquam tibi remitto, nisi quid necesse erit, necesse ne habeas scribere nisi eris valde otiosus.
de tabellariis facerem quod suades, si essent ullae necessariae litterae, ut erant olim cum tamen brevioribus diebus cotidie respondebant tempori tabellam, et erat aliquid, Silius, Drusus, alia quaedam. nunc nisi Otho exstitisset, quod scriberemus non erat; id ipsum dilatum est. tamen adlevor cum loquor tecum absens, multo etiam magis cum tuas litteras lego. sed quoniam et abes (sic enim arbitror) et scribendi necessitas nulla est, conquiescent litterae nisi quid novi exstiterit.
qualis futura sit Caesaris vituperatio contra laudationem meam perspexi ex eo libro quem Hirtius ad me misit; in quo conligit vitia Catonis sed cum maximis laudibus meis. itaque misi librum ad Muscam ut tuis librariis daret. volo enim eum divulgari; quod quo facilius fiat imperabis tuis.
συμβουλευτικὸν saepe conor. nihil reperio et quidem mecum habeo et Ἀριστοτέλουσ et Θεοπόμπου libros πρὸς Ἀλέξανδρον. sed quid simile? illi et quae ipsis honesta essent scribebant et grata Alexandro. ecquid tu eius modi reperis? mihi quidem nihil in mentem venit. quod scribis te vereri ne et gratia et auctoritas nostra hoc meo maerore minuatur, ego quid homines aut reprehendant aut postulent nescio. ne doleam? qui potest? ne iaceam? quis umquam minus? dum tua me domus levabat, quis a me exclusus? quis venit qui offenderet? Asturam sum a te profectus. legere isti laeti qui me reprehendunt tam multa non possunt quam ego scripsi. quam bene, nihil ad rem, sed genus scribendi id fuit quod nemo abiecto animo facere posset. triginta dies in hortis fui. quis aut congressum meum aut facilitatem sermonis desideravit? nunc ipsum ea lego, ea scribo ut ii qui mecum sunt difficilius otium ferant quam ego laborem.
si quis requirit cur Romae non sim: quia discessus est; cur non sim in iis meis praediolis quae sunt huius temporis: quia frequentiam illam non facile ferrem. ibi sum igitur ubi is qui optimas Baias habebat quotannis hoc tempus consumere solebat. cum Romam venero, nec vultu nec oratione reprehendar. hilaritatem illam qua hanc tristitiam temporum condiebam
in perpetuum amisi, constantia et firmitas nec animi nec orationis requiretur.de hortis Scapulanis hoc videtur effici posse, aliud tua gratia, aliud nostra, ut praeconi subiciantur. id nisi fit, excludemur. sin ad tabulam venimus, vincemus facultates Othonis nostra cupiditate. nam quod ad me de Lentulo scribis, non †est in eo†. Faberiana modo res certa sit tuque enitare, quod facis, quod volumus consequemur.
quod quaeris quam diu hic: paucos dies. sed certum non habeo. simul ac constituero, ad te scribam, et tu ad me quam diu in suburbano sis futurus. quo die ego ad te haec misi, de Pilia et Attica mihi quoque eadem quae scribis et scribuntur et nuntiantur.
nihil erat quod scriberem. scire tamen volebam ubi esses; si abes aut afuturus es, quando rediturus esses. facies igitur certiorem. et quod tu scire volebas ego quando ex hoc loco, postridie Idus Lanuvi constitui manere, inde postridie in Tusculano aut Romae. utrum sim facturus eo ipso die scies.
scis quam sit φιλαίτιον συμφορά, minime in te quidem, sed tamen avide sum adfectus de fano, quod nisi non dico effectum erit sed fieri videro (audebo hoc dicere et tu ut soles accipies), incursabit in te dolor meus non iure ille quidem sed tamen feres hoc ipsum quod scribo ut omnia mea fers ac tulisti. omnis tuas consolationes unam hanc in rem velim conferas. si quaeris quid optem, primum Scapulae, deinde Clodiae, postea, si Silius nolet, Drusus aget
iniuste, Cusini et Treboni. puto tertium esse dominum, Rebilum fuisse certo scio. sin autem tibi Tusculanum placet, ut significasti quibusdam litteris, tibi adsentiar. hoc quidem utique perficies, si me levari vis, quem iam etiam gravius accusas quam patitur tua consuetudo, sed facis summo amore et victus fortasse vitio meo. sed tamen si me levari vis, haec est summa levatio vel, si verum scire vis, una.