Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
commodum ad te dederam litteras de pluribus rebus cum ad me bene mane Dionysius fuit. quoi quidem ego
non modo placabilem me praebuissem sed totum remisissem, si advenisset qua mente tu ad me scripseras. erat enim sic in tuis litteris quas Arpini acceperam, eum venturum facturumque quod ego vellem. ego volebam autem vel cupiebam potius esse eum nobiscum. quod quia plane, cum in Formianum venisset, praeciderat, asperius ad te de eo scribere solebam. at ille perpauca locutus hanc summam habuit orationis ut sibi ignoscerem; se rebus suis impeditum nobiscum ire non posse. pauca respondi, magnum accepi dolorem, intellexi fortunam ab eo nostram despectam esse. quid quaeris? (fortasse miraberis) in maximis horum temporum doloribus hunc mihi scito esse. velim ut tibi amicus sit. hoc cum tibi opto, opto ut beatus sis; erit enim tam diu.consilium nostrum spero vacuum periculo fore. nam et dissimulavimus et, ut opinor, non acerrime adservabimur. navigatio modo sit qualem opto, cetera, quae quidem consilio provideri poterunt, cavebuntur. tu, dum adsumus, non modo quae scies audierisve sed etiam quae futura providebis scribas velim.