Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
Antonius autem vi Idus Capuam profectus est. ad me misit se pudore deterritum ad me non venisse quod me sibi suscensere putaret. ibitur igitur et ita quidem ut censes, nisi cuius gravioris personae suscipiendae spes erit ante oblata. sed vix erit tam cito. Allienus autem praetor putabat aliquem, si ego non, ex conlegis suis. quivis licet dum modo aliquis.
de sorore laudo. de Quinto puero datur opera; spero esse meliora. de Quinto fratre scito eum non mediocriter laborare de versura sed adhuc nihil a L. Egnatio expressit. Axius de duodecim milibus pudens! saepe enim ad me scripsit ut Gallio quantum is vellet darem. quod si non scripsisset, possemne aliter? et quidem saepe sum pollicitus sed tantum voluit cito. me vero adiuvarent his in angustiis. sed di istos! verum alias. te a quartana liberatum gaudeo itemque Piliam. ego, dum panis et cetera in navem parantur, excurro in Pompeianum. Vettieno velim gratias quod studiosus sit; si quemquam nactus eris qui perferat, litteras des ante quam discedimus.