Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Cato, qui Siciliam tenere nullo negotio potuit (et, si tenuisset, omnes boni ad eum se contulissent), Syracusis profectus est ante diem viii K. Mai., ut ad me Curio scripsit. utinam, quod aiunt, Cotta Sardiniam teneat! est enim rumor. o, si id fuerit, turpem Catonem!

ego ut minuerem suspicionem profectionis aut cogitationis meae, profectus sum in Pompeianum a. d. iii Idus ut ibi essem dum quae ad navigandum opus essent pararentur. cum ad villam venissem, ventum est ad me:

centuriones trium cohortium, quae Pompeiis sunt, me velle postridie
convenire
—haec mecum Ninnius noster,—
velle eos mihi se et oppidum tradere.
at ego abii postridie a villa ante lucem, ut me omnino illi ne viderent. quid enim erat in tribus cohortibus? quid si plures? quo apparatu? cogitavi eadem illa Caeliana quae legi in epistula tua quam accepi simul et in Cumanum veni eodem die, et simul fieri poterat ut temptaremur. omnem igitur suspicionem sustuli.