De Divinatione
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tullii Ciceronis De divinatione libri duo libri de fato quae manserunt. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Sint haec, ut dixi, somnia fabularum, hisque adiungatur etiam Aeneae somnium, quod in nostri Fabii Pictoris Graecis annalibus eius modi est, ut omnia, quae ab Aenea gesta sunt quaeque illi acciderunt, ea fuerint, quae ei secundum quietem visa sunt.
Sed propiora videamus. Cuiusnam modi est Superbi Tarquinii somnium, de quo in Bruto Accii loquitur ipse?
Eius igitur somnii a coniectoribus quae sit interpretatio facta, videamus:
- Quoniám quieti córpus nocturno ínpetu
- Dedí sopore plácans artus lánguidos,
- Visúst in somnis pástor ad me appéllere
p.162- Pecús lanigerum exímia puchritúdine;
- Duós consanguineos árietes inde éligi
- Praeclárioremque álterum immoláre me;
- Deinde eíus germanum córnibus conítier,
- In me árietare, eoque íctu me ad casúm dari;
- Exín prostratum térra, graviter saúcium,
- Resupínum in caelo cóntueri máximum ac
- Mirifícum facinus: déxtrorsum orbem flámmeum
- Radiátum solis líquier cursú novo.