De Divinatione

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tullii Ciceronis De divinatione libri duo libri de fato quae manserunt. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1915.

  1. Réx, quae in vita usúrpant homines, cógitant, curánt, vident,
  2. Quaéque agunt vigilántes agitantque, éa, cui in somno áccidunt,
  3. Mínus mirandum est; dí rem tantam haud témere inproviso ófferunt.
  4. Próin vide ne, quém tu esse hebetem députes aeque ác pecus,
  5. Ís sapientiá munitum péctus egregié gerat
  6. Téque regno expéllat; nam id, quod dé sole ostentúmst tibi,
  7. Pópulo commutátionem rérum portendít fore
  8. Pérpropinquam. Haec béne verruncent pópulo. Nam quod ad déxteram
  9. Cépit cursum ab laéva signum praépotens, pulchérrume
  10. Aúguratum est rém Romanam públicam summám fore.
Age nunc ad externa redeamus.

Matrem Phalaridis scribit Ponticus Heraclides, doctus vir, auditor et discipulus Platonis, visam esse videre in somnis simulacra deorum, quae ipsa domi consecravisset; ex iis Mercurium e patera, quam dextera manu teneret, sanguinem visum esse fundere; qui cum terram attigisset, refervescere videretur sic, ut tota domus sanguine

p.163
redundaret. Quod matris somnium inmanis filii crudelitas conprobavit. Quid ego, quae magi Cyro illi principi interpretati sint, ex Dinonis Persicis proferam? Nam cum dormienti ei sol ad pedes visus esset, ter eum scribit frustra adpetivisse manibus, cum se convolvens sol elaberetur et abiret; ei magos dixisse, quod genus sapientium et doctorum habebatur in Persis, ex triplici adpetitione solis triginta annos Cyrum regnaturum esse portendi. Quod ita contigit; nam ad septuagesimum pervenit, cum quadraginta natus annos regnare coepisset.