De Divinatione

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tullii Ciceronis De divinatione libri duo libri de fato quae manserunt. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1915.

  1. Exin compellare pater me voce videtur
  2. His verbis: "O gnata, tibi sunt ante gerendae
  3. Aerumnae, post ex fluvio fortuna resistet."
  4. Haec ecfatus pater, germana, repente recessit
  5. Nec sese dedit in conspectum corde cupitus,
  6. Quamquam multa manus ad caeli caerula templa
  7. Tendebam lacrumans et blanda voce vocabam.
  8. Vix aegro tum corde meo me somnus reliquit.”

Haec, etiamsi ficta sunt a poe+ta, non absunt tamen a consuetudine somniorum. Sit sane etiam illud commenticium, quo Priamus est conturbatus, quia

  1. . máter gravida párere ex se ardentém facem
  2. Visást in somnis Hécuba; quo factó pater
  3. Rex ípse Priamus sómnio mentís metu
  4. Percúlsus curis súmptus suspirántibus
  5. Exsácrificabat hóstiis balántibus.
  6. Tum cóniecturam póstulat pacém petens,
  7. Ut se édoceret, óbsecrans Apóllinem,
  8. Quo sése vertant tántae sortes sómnium.
  9. Ibi éx oraclo vóce divina édidit
  10. Apóllo, puerum, prímus Priamo quí foret
  11. Postílla natus, témperaret tóllere;
  12. Eum ésse exitium Tróiae, pestem Pérgamo.