De Divinatione
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tullii Ciceronis De divinatione libri duo libri de fato quae manserunt. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Sed omittamus oracula; veniamus ad somnia. De quibus disputans Chrysippus multis et minutis somniis colligendis facit idem, quod Antipater ea conquirens, quae Antiphontis interpretatione explicata declarant illa quidem acumen interpretis, sed exemplis grandioribus decuit uti. Dionysii mater, eius qui Syracosiorum tyrannus fuit, ut scriptum apud Philistum est, et doctum hominem et diligentem et aequalem temporum illorum, cum praegnans hunc ipsum Dionysium alvo contineret, somniavit se peperisse Satyriscum. Huic interpretes portentorum, qui Galeotae tum in Sicilia nominabantur, responderunt, ut ait Philistus, eum, quem illa peperisset, clarissimum Graeciae diuturna cum fortuna fore.
Num te ad fabulas revoco vel nostrorum vel Graecorum poe+tarum? Narrat enim et apud Ennium Vestalis illa:
- Eccita cum tremulis anus attulit artubus lumen,
- Talia tum memorat lacrimans exterrita somno:
- “Eurydica prognata, pater quam noster amavit,
- Vires vitaque corpus meum nunc deserit omne.
- Nam me visus homo pulcher per amoena salicta
- Et ripas raptare locosque novos; ita sola
- Postilla, germana soror, errare videbar
- Tardaque vestigare et quaerere te neque posse
p.161- Corde capessere; semita nulla pedem stabilibat.