De Divinatione

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tullii Ciceronis De divinatione libri duo libri de fato quae manserunt. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1915.

  1. Atque ea, quae lapsu tandem cecidere vetusto,
  2. Haec fore perpetuis signis clarisque frequentans
  3. Ipse deum genitor caelo terrisque canebat.
  4. Nunc ea, Torquato quae quondam et consule Cotta
  5. Lydius ediderat Tyrrhenae gentis haruspex,
  6. Omnia fixa tuus glomerans determinat annus.
  7. Nam pater altitonans stellanti nixus Olympo
  8. Ipse suos quondam tumulos ac templa petivit
  9. Et Capitolinis iniecit sedibus ignis.
  10. Tum species ex aere vetus venerataque Nattae
  11. Concidit, elapsaeque vetusto numine leges,
  12. Et divom simulacra peremit fulminis ardor.
  1. Hic silvestris erat Romani nominis altrix,
  2. Martia, quae parvos Mavortis semine natos
  3. Uberibus gravidis vitali rore rigabat;
  4. Quae tum cum pueris flammato fulminis ictu
  5. Concidit atque avolsa pedum vestigia liquit.
    p.153
  6. Tum quis non artis scripta ac monumenta volutans
  7. Voces tristificas chartis promebat Etruscis?
  8. Omnes civilem generosa a stirpe profectam
  9. Vitare ingentem cladem pestemque monebant
  10. Vel legum exitium constanti voce ferebant
  11. Templa deumque adeo flammis urbemque iubebant
  12. Eripere et stragem horribilem caedemque vereri;
  13. Atque haec fixa gravi fato ac fundata teneri,
  14. Ni prius excelsum ad columen formata decore
  15. Sancta Iovis species claros spectaret in ortus.
  16. Tum fore ut occultos populus sanctusque senatus
  17. Cernere conatus posset, si solis ad ortum
  18. Conversa inde patrum sedes populique videret.