De Divinatione
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tullii Ciceronis De divinatione libri duo libri de fato quae manserunt. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Sed quo potius utar aut auctore aut teste quam te? cuius edidici etiam versus, et lubenter quidem, quos in secundo de consulatu Urania Musa pronuntiat:
- Principio aetherio flammatus Iuppiter igni
- Vertitur et totum conlustrat lumine mundum
- Menteque divina caelum terrasque petessit,
- Quae penitus sensus hominum vitasque retentat
- Aetheris aeterni saepta atque inclusa cavernis.
- Et, si stellarum motus cursusque vagantis
- Nosse velis, quae sint signorum in sede locatae,
- Quae verbo et falsis Graiorum vocibus erant,
- Re vera certo lapsu spatioque feruntur,
- Omnia iam cernes divina mente notata.
- Nam primum astrorum volucris te consule motus
- Concursusque gravis stellarum ardore micantis
- Tu quoque, cum tumulos Albano in monte nivalis
- Lustrasti et laeto mactasti lacte Latinas,
- Vidisti et claro tremulos ardore cometas,
p.152- Multaque misceri nocturna strage putasti,
- Quod ferme dirum in tempus cecidere Latinae,
- Cum claram speciem concreto lumine luna
- Abdidit et subito stellanti nocte perempta est.
- Quid vero Phoebi fax, tristis nuntia belli,
- Quae magnum ad columen flammato ardore volabat,
- Praecipitis caeli partis obitusque petessens?
- Aut cum terribili perculsus fulmine civis
- Luce serenanti vitalia lumina liquit?
- Aut cum se gravido tremefecit corpore tellus?
- Iam vero variae nocturno tempore visae
- Terribiles formae bellum motusque monebant,
- Multaque per terras vates oracla furenti
- Pectore fundebant tristis minitantia casus,